AD REVERENIDISSIMOS PATRES
AC DOMINOS EPISCOPOS ET DOCTORES
ecclesiarum CHRISTI Apologia
pro editione Alcorani:
THEODORO BIBLIANDRO AUTHORE.
Quum doctrina Machumetis, quae nongentis circiter annis maximam habitati orbis partem occupavit, atque depasta est vel ut cancer, non edatur in publicum ipsa sola, verum cum acie validissima scriptorum, qui non tam confutant eam et refellunt, quam iugulant atque conficiunt: Spero nemini religionis Christianae studioso, et erudito, et cordato viro displicere factum. Potiusque typographi studium et operam favore prosequenda, qui non sine impensis pecuniarum et labore hos libros inquisivit, et contraxit, ut in communem usum studiosorum venirent, iudicaturos, quam ut ulla culpa hic deprecanda sit. Sed quia tam indocti et mali, quam docti et integri homines censuram sibi literariam sumunt, multisque ingens est studium omnia omnium facta carpendi et calumniandi: existimavi huius editionis rationem, cuius me fateor magna ex parte authorem, esse reddendam apud vos religionis Christianae Antistites: quorum praecipue interest, sanam pietatis doctrinam conservare, et latissime diffundere: noxiis autem ratione ac ordine obsistere.
Primoque ostendam, etsi Machumetanae doctrinae codex, quem Arabes vocant Alcoran, eiusque sectatorum libri plurima contineant falsa, impia, blasphema, non tamen propterea non legendos esse, neque publicationem eorum librorum labefactare Ecclesiam. Deinde indicabo, cognitionem doctrinae et rerum gestarum factionis Machumeticae, multiplicem utilitatem afferre Christianis hominibus, praesertim nostra tempestate.
Nam si nihil esset legendum, nisi ab omni mendacio et corruptela impietatis remotum, et divinae scripturae per omnia quadrans, pessime facerent homines Christiani, qui gentilium philosophorum et poetarum libros toties transcribunt, et in privatis atque publicis Ecclesiarum bibliothecis reponunt, eosque studiose legunt, et pueris in scholis interpretantur: qui certe non minorem continent, docentque impietatem, si quis illis magistris uti velit, quam Alcoran Machumeticus. Nam vel Deum prorsus negant, quem natura ipsa cunctis hominibus esse demonstrat, vel in ea re haesitant, vel plures deos adeoque innumeros fabricantur. Et quibus, numen atque divinitatem affingunt, eisdem attribuunt non dico probis hominibus indigna, sed in nullo udissimo homuncione ferenda in civitate bene instituta. Ut interim taceam, quod plerique corporum resurrectionem, animaeque immortalitatem et praemia bonorum, et supplicia malorum aeterna post hanc vitam negant et irrident. Quae persuasio ubi mentem hominis occupavit, tam longe ab omni officio et humanitate abducit, ut nulla fera, nulla venenatissima bestia saevior et nocentior existat, quam homo homini. Quae omnia quantumvis impius Machumet oppugnat. Ut taceam lasciviam quorundam poetarum et obscoenitatem, qua velut dulcedine condiri aiunt sua carmina. Ut alia multa huius generis praeteream. Unde quidam graves viri non dubitarunt lascivos poetas appellare tibias cacodaemonis, ut quos ipse inspirans, per illos conetur letifera commenta ingerere hominibus. Tertullianus quoque primi