74
cum salute tuorumque salvatione descende, sitque super te gentemque tuam multiplicatio magna. Erit autem hic tua gens, terras divitiasque possidens et iudicans, usquequo malum item magnum illis immittemus. Haec sunt Dei secreta, quea ante tempus hoc a te genteque tua sciri non poterant. Tu quidem patienter indura, quia finis est timentium Deum. Genti quoque Haath frater suus Huth ita persuadet: O gens Deum invoca, quem, non alium, deum habetis, quae nunc es solum falsitatis prolatrix.
¶ Ob istud a solo Deo mercedem, non a vobis, cum sitis indiscreti et inscii, postulo, Deum supplici voto precamini, ut vobis peccata vestra dimittat, et imbrium abundantiam inducat, vestrisque viribus inde accumulet, ne post fidem adeptam sitis unquam increduli. Responderunt: O Huth, nos quidem pro verbis tuis quibus non credimus, minime refutabimus quod adoramus, cum tu nequaquam cum miraculis et virtutibus accedis. Opinamur enim aliquem eorum, quem adoramus, tibi plurimum nocuisse. Quibus ipse Deum testor, me liberum ab illis quos adoratis existere, et omnium expertem, nisi tantum solius dei, qui est dominus meus et vester, cui omnis mundana creatura subiugatur: Ipsiusque est omnis virtus visque recta. Unde vos mihi commendato ipsi deo, pro vestra facultate potentiaque nullatenus me praemunientes nocete. Si converti nolueritis, post dei praecepta nobis applicata dictaque, alios vestri vicarios in terra constituet Reus omnium custos: nec vos ei nocere poteritis. Huth quidem, ipsique credentes, a magno malo nostra pietate subveniente proteximus. Homines vero Haath suo | legato resistentes, et contradicentes, mandata gravium hominum atque mendacium secuti, ob incredulitatem suam repulsam hic, saeculoque futuro sortiti sunt. Genti quoque Themuth suus propheta Schale sic locutus est: O gens Deum, praeter quem creatore cares, qui te de terrae limo plasmavit, vitaeque spacium in terra tribuit, adora, veniamque postula, pollicens te nil mali facturam ulterius. Ipse namque praesens est, respondere paratus.
¶ O Schale, nos tibi plurimum hucusque confisos, ob hoc quod fratres nostri invocaverunt, deiicere studes, cum de hoc quod tu nobis praedicas, nos dubitantes ei minime credimus. Respondit ipse: O gens, unde tibi scire contigit, utrum rem a Deo mihi sua pietate datam non imiter? Quis me non agentem Dei praeceptum, contra ipsum tuebitur? Vos quidem nil nisi damnum mihi generatis. Hanc Dei camelam pro suo modo in terra dei comedere sinite, nullum ei malum inferentes: Sin autem, in proximo vos malum percutiet. Illis autem eam percutientibus, dixi: Omne placere vestrum in domibus vestris per triduum efficite. Hic enim terminus vobis indubitanter positus est. Eo quidem finito, Schale, secumque credentes, ab illius diei malo mea pietate salvans, hominibus mihi contradicentibus a gratia mea repulsis, videlicet Themuth, suisque, malum terraemotus intulimus. Unde facti sunt quasi nunquam essent. Abraham meis nunciis sibi missis, gaudium atque salutem afferentibus, vitulum saginatum attulit. Sed illis manus suas non apporrigentibus, hic stupidus et timidus factus est. Illi vero dicentes, se non nisi ad Loth suamque gentem missos, sicque solatium et securitatem illi tribuentes, mulieri suae adstanti ridentique dixerunt: Isaac filium paries, unde Iacob orietur.
¶ Hoc a Deo miraculum quomodo fiet, cum ego sim annosa, maritusque meus senex? Responderunt illi: Hoc quidem minime mirandum, Deo volente, vobis grato atque benefico, cuius misericordia munifica super huius domus gentem descendit. Illi sic gaudii nuncii facti, cum Abram iam facto securo, mitti, non iracundo, bonorum