78
suas artes a me diverteris, forsan ego brutus effectus cum ea peccabo. Deus quidem eum exaudiens, qui est omnium conditor et auditor, artes ab eo semovit. Re manifeste percepta, ut visum est eis hunc usque ad horam certam incarcerandum, duo cum eo iuvenes in carcerem detrusi sunt. Quorum alter deinceps dicens, sibi videri se vinum expressisse, alter vero se panem super caput portare, unde aves comedebant, precati sunt Ioseph, ut ipse se bonum probans, quid illa verba praetenderent, diligenter exponeret. Ipse autem eos certiores, sibique magis credentes facere intendens inquit: Non dabitur vobis quid ad comedendum, quin ante suum adventum suam expositionem edisseram. Hoc enim me Deus docuit. Quoniam gentem nec in Deum, nec alii saeculo credentem, dimittendo, sectam patrum meorum secutus sum, scilicet Abraham, Isaac, ac Ismael atque Iacob: nec cuiquam nostrum accidit, ut Deo socium statueremus. Haec est enim eius super nos voluntas. Sed plures hominum ingrati sunt. Vos mei carceris socii percunctor, an deos disgregatos meliores, an unum solum Deum omnipotentem et virtuosum esse dicitis? Vos autem nihil nisi nomina a vobis patribusque vestris praescripta, cum quibus Deus, cuius solius sunt iudicia, qui se solum adorari praecepit, nullas virtutes posuit, invocatis: legem vero a Deo sancitam plures nesciunt.
¶ Sit hoc quidem constans atque manifestum cordibus vestris, quod alter vestri, domini sui pincerna statuetur: alter vero suspendetur, de cuius capite comedent aves. Ita sibi suis patefactis somniis, ei quem liberandum agnovit, inquit, Me nominando, tuo domino notifica. Sed quoniam diabolo suggerente, haec iniungendo Deum nominare oblitus est, in carcere novem annorum spacio moratus est. Tunc rex per somnium videns septem vaccas macilentas devorare septem pingues, septemque spicas siccas consumere VII. virides, hominibus suis convocatis, ut suum exponerent somnium, si scirent, iniunxit. Uli quidem confitentes, se talium expositionum ignaros, hoc insomnium esse putabant. Tunc tandem a carcere liberatus, ad memoriam ductus, inquit: Si ad Ioseph veridicum me miseris, veram hic tibi expositionem referam. Ad Ioseph itaque nuncii transmissi, somnii sibi revelati veram expositionem inde requirunt, ne rex ulterius inde sollicitetur. Dixit Ioseph: Septem annis continuis semina terrae committite, indeque spicarum collectarum minimam portionem comedite, caeterasque spicas conservate. Septem enim anni graves succedent, consumpturi prius servata, nisi modicum a vobis reservatum. His superveniet annus hominum penuriam alleviaturus, fructus et uvas laturus, quibus hominum multi liberabuntur. Hac expositione coram domino recitata, eum adduci ante se praecepit. Ipse vero nuncium venientem, ad dominum redire fecit, ut sciscitaretur, cur praedictae mulieres manus suas sic secabant: quarum artes Deus ipse dinoscit.
¶ Domino quaerente, quid habebant, quando Ioseph concubitum postulabant: per Deum iurando confirmabant, se mali in eo nihil percepisse. Tandemque regis mulier inquit: Ad veritatis evidentiam, me precatam eius coitum, eumque recusasse confiteor: Huiusque secreti ipse verax est testis, et Deus, mendaces abhorrens. Nec ego quidem nego, animam hominis malorum studiosam esse: Sed Deus pius veniaeque dator, mihi misericordiam largitus est. Tunc rex eum adduci iussit, ut suus serviens efficeretur. Illum igitur adductum alloquens, eum coram omnibus praelatum et sublimatum, fidelem sibi servientem effecit. Quem Ioseph sic affatus est: Pone me custodem atque scientem super omnia granaria, atque deposita regni tui: Et ego singula more boni custodis