79
dis tractabo. Ita Ioseph terram, quo velle suum impleret, praebuimus, qui cuilibet electo misericordiam utriusque saeculi largimur, nulli bonum opus auferentes. Omnes quidem credentes, atque timentes alius saeculi, misericodiam praeferunt. Deinceps suos ad se fratres venientes, non cognoscentes eum, Ioseph optime novit. Qui ipsis discedentibus cum illo, propter quod venerant, iniunxit, ut fratrem suum ex paterno sanguine secum redeuntes adducerent. Sin autem, ulterius non accederent, velut nihil habituri, persuasione dicens: Nonne vobis mensuram optimam, et pro levi precio tribui? Illis itaque pollicentibus, se patrem suum exoraturos, ut id in actum ducant, clientibus suis Ioseph praecepit, in eorum sarcinis suam reponere pecuniam: ut ipsa reperta, facto reditu, domum libentius et festinantius redirent. Ipsi igitur ad patrem reversi, sic eum allocuti sunt: Nobis interdicuntur reditus atque mensura, nisi fratrem nostrum adduxerimus. Eum itaque nobiscum mitte, nostrae tutelae fideique commissum. Unde pater indignans, ait: An eum, sicut fratrem suum, vestrae comittam custodiae? Deus quidem piorum piissimus, melior custos adhibetur. Post sarcinarum apertionem, deinceps sua reperta pecunia patrem laetificant, eam sibi redditam ostendendo. Eoque sic hilarato, fratrem suum secum ductum exorant, affirmantes se propter eum cameli sarcinam sumpturos, et eum insuper veraciter reducturos. Pater quidem asserit, eum minime tradendum illis, nisi prius ex parte Dei f reductus firmitate sumpta, nisi quis eis vim vel iniuriam inferret. Firmitatis itaque foedere sumpto, Deo cunctorum custode, pater illos ammonens, inquit: O filii, per portas varias minime, per unam ingressum facite. Ego quidem, cum Dei solius omnia sint iudicia, cuius tutelae me commendo, cuius praesidio omnes boni subiacent: si quid ipsius nutu vobis accidat, depellere nequibo. Ipsi pro paterna dispositione portas ingressi, nihil molestiae senserunt. Animo vero Iacob inerat sollicitudo pro dogmate nostro, cuius ipse testis est, quanquam pluribus insciis. Ioseph deinceps fratri suo sibi praesentato, se suum fratrem esse revelabit, prohibens ne cuiquam hoc revelaret, et ne de factis fraternis multum curaret. Emptione facta, illis discedentibus, in sui germani sarcina vas regium reposuit, edictoque facto, missisque perscrutatoribus, illis sumptis inquit: Vos viri latrones.
¶ Responderunt, Quid quaeritis? Dixit Ioseph, Vas regium: quod quisquis attulerit mihi, sui cameli sarcinam accipiat, et insuper illi benefaciam. Illi vero responderunt, adsciscentes praesentium testimonium, se nec causa terram praedandi advenisse, nec latrones existere. Istisque quaerentibus, Quid meretur, in cuius sarcina repositum fuerit, si mendaces essent, caeterisque permittentibus quamvis aliquid exigeret. Tunc omnibus sarcinis perscrutatis, deinde in germani sui sarcina repertum est. Ita Ioseph artem sumendi fratrem suum patefeci, exaltans singulos pro velle meo, et sapientem sapienti praeferens. Adstantes quidem, illos increpando dixerunt: non mirandum, si furtum fecerint, qui prius similiter fratrem suum subduxerunt. Ioseph hoc quidem verbum intrinsecus amplectente, nec inde quicquam proferente, responderunt: Vos deteriores estis, vestrumque sermonem Deus agnoscit. Et ad Ioseph conversi, sic fati sunt: Domine, cum tu vir bonus et iustus videaris, loco sui quempiam nostrum accipe. Adhuc enim illi pater senex superstes est. Quibus ille respondit: Nolit Deus, nos quenquam nisi latronem sumere. Sic enim iniuriam faceremus. Fratribus itaque liberatis, et de retenti nullo reditu certis,