Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/108

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

80


certis, maior eorum conquerens dixit: Nonne scitis, nos patri ex parte Dei confirmasse, sui reductum filii: qui de Ioseph opus consimile perpetravimus? Terram nullatenus ingrediar, usquequo veniam a patre, reditusque praeceptum habere merear: Aut Deus suum inde iudicium faciat.

¶ Ad patrem revertite, dicentes: pater, tuus filius furtum perpetravit, prout nobis visum est, secretum et occultum, inde nescientibus. Nos quidem nil nisi verum dicere, tum villa apud quam fuimus, tum cohors nobiscum rediens interrogata, testis aderit. Pater igitur hoc audito, dixit: Cordibus vestris secreta reprimitis. Ego quidem pulchre patiar, usque Deus sapientissimus illos ambos forsan reducet. Et de Ioseph conquerendo, et illum assidue nominando, lachrymarum emanatione iugi oculi albugine velati, ipseque miser factus est, quem sui filii interrogabant: An Ioseph usque ad amentiam mortemve tuam nominare non desines? Quibus ipse: Soli Deo meam querimoniam facio, a quo vobis ignorata percipio. Sed vos obsecro filii, ut rumores de Ioseph fratreque suo nullatenus desperantes (increduli namque soli desperati sunt) perscrutatum proficiscamini. Tertio itaque profectis, et ad Ioseph pervenientibus, dicendo: O vir sublimis, nobis malum et gente nostra perpessis, pecunia minutis mensuram adauge, dando beneficium. Benefici namque Deo grati sunt. Ipse respondit: Utrum facti vestri de Ioseph memores estis, an obliti? Responderunt: Tune es ille Ioseph? Inquit: Sum, et hic est frater meus. Iamque Deus suam in vobis operatus est misericordiam: qui nunquam suum meritum aufert timenti, et benefacienti, ac perseveranti.

¶ Demum sui fratres confessi sunt, eum super illos sublimatum, et se quam longius aberrasse. Ipse vero consolans eos, dixit: Nolite contristari, nec dolore tabescere. Hodie namque Deus, veniae largitor optimus, vobis veniam praebebit. Hanc meam camisiam patri nostro ferentes, in eius faciem, ut lumen percipiat, proiicite, et cum omni familia vestra huc redite. Iam cohorte proficiscente, pater suus inquit: Odorem Ioseph filii mei ego sentio: quanquam vos minime mihi creditis. Cui adstantes, dixerunt: Adhuc senectutis errore deliras. Sed gaudii nuncio veniente, ipsoque visum per camisiam in faciem proiectam recuperante, dixit ipse: Nonne me de Deo scire vobis nescita firmavi? Responderunt: O pater, dimitte nobis peccata, quoniam erravimus. Quibus ipse pollicetur: Deum veniae misericordiaeque datorem ego precabor, ut vobis veniam largiatur. Eis deinceps omnibus ad Ioseph proficiscentibus, parentibus suis ab eo honorifice susceptis, inquit: Mezaram introite, totius, Deo propitiante, timoris expertes futuri. Eisque super sedem suam exaltatis, omnes coram eo humiles se reddebant. Hoc facto patrem suum affatus est: O pater, praeteriti somnii haec est expositio, a Deo iam verificata, qui mihi benefaciens, e carcere liberavit, et vos ad me duxit, post diabolicam commixtionem inter me fratresque meos. Ille namque sapiens, omnia perspicaciter et facile penetrat.

¶ O Deus coeli terraeque conditor, qui mihi potestatem dedisti, et verborum expositionem docuisti, hic, saeculoque futuro tibi me commendo, tuque perfice me fide perseverantem mori, et deinceps bonis associa. Istud tibi verbum secretum committo, qui nequaquam intereras illis res suas congregantibus, qui te decipere nitebantur. Licet enim omnia perpetrares, tota gens tibi nequaquam crederet. Tu vero precium nullum eos postula, nisi tantum, quod memores existant, perpendentes universa coeli terraeque transitoria esse. Eorum tamen pars plurima minime credit, sed a fide se nequiter divertit, praeter constantes et firmos, non timens, quid mali illis a Deo