Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/109

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

81


a Deo futurum, nec adventum illius horae improvisae, Deum quidem solum adorare, suisque praeceptis | adhaerere, ut ego meique sequaces facimus. Non enim sum incredulus. Recta via recte censetur. Ante te quidem prophetas misimus, ut hominibus de villa praedicarent, et quis suorum antecessorum finis esset, edocerent, et patefacerent, aliam curiam timentibus Deum meliorem existere. Sed nos vestram inscitiam nequaquam reliquistis. Unde illis tandem desperantibus, et omnes esse contradicturos opinantibus, nos vindictam nostram sumpsimus ab illis malis, nunquam malum oblaturi, nostris amicis liberatis atque salvatis.

¶ Haec quidem praedicta timentibus Deum maxime miranda sunt. Hic enim sermo non est ficticius, sed confirmans atque corroborans quod vestris inest manibus, omnia discernens, et viam rectam credentibus patefaciens.

AZOARA XXIII Huius voluminis praecepta, et caetera tibi coelitus missa, licet pars plurima maneat incredula, veracissima sunt. Deus coelum, columnis visibilibus minime fulcitum, extulit. Et deinceps ipse thronum ascendens, solem et lunam ad terminum statutum promoveri iussit: rerumque provisor, discretionem vobis immisit, qua vestrum reditum futurum ad Deum perpendatis. Ipse quoque terram extendens, in ea montes et aquas et omnium arborum duo parilia, hortos item et vineas, ac messes et palmas, tum singulorum foetum, tum varios parturientes, pomosque dissimiles disposuit, noctemque diem succedere praecepit, quae cuncta sapientibus atque discretis manifesta sunt miracula. Omnis autem admirans illa, maxime verba sic dicentium admiretur: Nos terra facti, quomodo rursum efficiemur homines? Hoc dicentes, in Deum minime credunt. Unde plus ad malum quam ad bonum proni, colla cathenati graviter in igne perseverabunt. Deus tamen, cuius finis gravis est, mala quibus vult ignoscit. Sed iam bono coelitus misso, dicent increduli: Si Dei praecepta illis mitterentur, tuum quidem est solum applicare mandatum. Deus quidem sapiens et immensus, foetum omnis foeminae, vel quid addat seu minuat, agnoscens, cum apud eum sit omnium rerum mensura, cunctorumque secretorum noticia, scit quid cuique gentium facturus sit.

¶ Unum est apud Deum et aequale, sive corde seu voce quis loquatur, et seu die an nocte faciat. Ipse namque custodes omnium factorum ante manus et retrorsum apponit, nemini malum faciens, priusquam ipse suae detrimentum animae faciat. Quo cuiquam nocere volente, nemo tueri vel prodesse poterit, ad quem omnium erit reditus. Ille corruscationes et fulgura, et nubes immensas unde timore atque spe trepidatis, producit, suamque gratiam tunc pro metu tonitruis et angelis postulantibus fulgura, quibuscunque vult, immittit. Isti tamen increduli in Deum raciocinantur, cuius artes arduae sunt, et quem solum adorare aequum est et iustum. Aliud enim quam ipsum adorantes, erronei sunt, nullum responsum recepturi. Deum quidem universa coelestia atque terrestria, tum sponte tum vi veraciter adorant. Umbra etiam tota die loca permutans, ad Deum se semper humiliat. Quis est coeli terraeque dominator? Deus ipse. Cur igitur illius loco sumitis, quod nec nocere nec prodesse potest animabus? Suntne sibi similes et aequales, videns visuque privatus, aut lux et tenebrae? Cur suas formas posuerunt participes Deo? qui solus omnipotens omnia facit, aquas e coelo dimisit. Unde torrentibus atque rivis secundum aquae mensuram discurrentibus, quod est incommodum seu leve, transit, et remanet. Cui focum apponitis, ut illic annulos et torques, hisque similia fabricetis? Sicut