82
Sicut ipse Deus haec falsa veris videt, spumam, transitoriam scito rebus commodis in terra mansuris: Ita quoque omnes eum adorantes, et incredulos ipse coniungit. Sed licet increduli duplum totius terrenae substantiae pro se redimendo tribuerent, non colligentur, sed malum gravissimum perpessuri, igni malaeque viae semper insidebunt.
¶ Quis scit illa divina praecepta tibi tradita vera esse? Aut quis eorum est conscius? Immemores enim sunt omnes, praeter discretos. Illi namque divinis praeceptis prorsus parent, Deique mandatum illis iniunctum efficiunt, Deum diemque computi timentes: et pro Dei dilectione sustinentes, orationibus insistunt, vestraque bona sibi commissa clam atque palam ad suorum deletionem peccaminum distribuunt. Unde bonum in alio saeculo finem, videlicet paradisum, adipiscentur. Illuc enim patebit aditus omnibus, qui parentibus suis, atque mulieribus, et filiis benefecerint. Quos et omnes angeli per omnem portam ingredientes salutabunt, et dicent: Quia patienter sustinuistis, domum optimam sortiti estis. Rumpentes vero foedus cum Deo firmatum, et delentes, quod ipse delere noluit, terramque vastantes, hic a Deo repulsam, et in alio saeculo malum pessimum suscipient. Increduli quidem hac vita, quae nihil est ad aliam collata, gaudentes, cum pluribus abundent, Deo pro velle suo huic multam, illi paucam substantiam tribuente, dicunt: Si tu faceres Dei virtutes, illis accidere. Deus quidem hunc aberrare, illum recta via progredi pro velle suo perficit: per quem credentes, et constantes sua corda corroborant.
¶ In deum credentes, et benegerentes, recto tramite procedunt. Ad gentem priorum sequacem, ut eam praeceptis divinis instruas, licet plurimi manebunt increduli, quod etiam contingeret, quanquam hic Alchoran montes applanaret, aut terras scinderet, mortuosve loqui faceret: quae cuncta Dei sunt, cui si placeret, totum humanum genus una gens fieret, atque bona: te misimus eique dicito: Solus Deus est dominus noster, cui me commendo, et ad quem omnium fiet reditus, ad terminum quidem a Deo praescriptum, qui veraciter accidet. Increduli, obstinaciter suum errorem sequentur. Derisoribus tuorum praedecessorum poenam parumper distulimus: quos deinceps sumptos, ad malum finem deduximus, die qua facta sua cunctis animabus numerabuntur. Illi malefici et erronei, qui Deo participes secundum placere suum posuerunt, in hac vita malum, et in alia peius, vindicis et adiutoris expertes sortientur. Sed quis ad rectam viam diriget, quem Deus aberrare facit? Paradisi quidem, quam Deus se timentibus tribuit, status aquarum fluxu pulcherrimus est, et cibus indeficiens, ac umbra dulcissima. Et haec est credentium meta, sicut incredulorum ignis. Cum illi quibus librum dedimus, nostris praeceptis tibi commissis gaudeant, licet eorum quidam parti contradicant, eis dicito, mihi nil iniunctum est, nisi Deum solum adorare, nec illi participem extimare, cui memet commendo, et ad ipsum redibo. Ita discretione rerumque indiciis Arabice tibi scriptis, si post hanc scientiam praedictos sequaris, coram Deo nec vindicem nec tutorem habebis. Ante te quoque prophetas, quibus mulieres prolemque concessimus, singulos cum libris divinorum praeceptorum ad terminum redactis, unde Deus, apud quem est librorum mater, hoc pro velle suo delet, hoc firmat, misimus.
¶ Horum quae te docuimus, portionem aliquam gentem docebis, aut forsan te morti succumbere faciemus. Tuum quidem nihil est, nisi tantum illis mea praecepta nunciare, nec eis suus subtrahetur numerus. Nonne vident, qualiter terrarum capita minuimus? Deus iudicat, citoque dinumerat, eiusque