Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/111

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

83


eiusque iudicium nemo divertit. Sed antecessorum quidam astuti, deceptionibus innitebantur. Dei tamen sunt omnes artes, scientis quid animarum quaeque sibi lucratur: quod evidenter patefiet, incredulis dicentibus, te non esse Dei nuncium, cum qualitatem finis alius saeculi perspicient. Tu quidem inter te et illos constitue Deum testem, libri cognitorem atque doctorem.

AZOARA XXIIII. Hunc librum super te posuimus, ut per ipsum homines ab umbris ad lucem, ad viam videlicet Dei, qui est incompraehensibilis et sapiens, qui cunctis coeli terraeque creaturis imperat, diligenter extrahas: Incredulis vero, videlicet huius saeculi vitam alii praeferentibus, et a via Dei recta se distorquentibus, suum errorem redarguendo, malum gravissimum sibi futurum patefacias. Nullum prophetarum hucusque, nisi cum suae gentis lingua 1 , ut singulorum optimus interpres haberetur, misimus. Et Deus omnium sapientissimus, hos in viam pravam abducit, illos in viam rectam dirigit. Sic Moyses missus suae genti, ut eam a tenebris ad lucem reduceret, et dierum Dei eos memores efficeret? In quibus sunt admiranda sustinentibus, gratesque reddentibus, ei persuasit, unum Deum adorare, ipsiusque beneficium exorare, qui eam de gente Pharaonis et ipso liberavit, quae prolem suam peremit, et suis mulieribus potita est: quod est coram Deo detestabile, qui et dixit, vestra se bona multiplicaturum, post gratiarum redditionem. Sed si vos, omnisque terrenus, increduli maneatis, de vobis Deus nullatenus curabit, quoniam ipse cunctorum est abundantissimus, et gratia plenus.

¶ Nonne recordamini praedecessorum vestrorum, videlicet gentium Noe et Haath et Themuth, suorumque posteriorum, mandatique divini illis missi, quo Deus solus agnoscit? In hora quidem nunciorum cum miraculis advenientium, increduli manus iniiciebant dicentes: Vestris praeceptis, quoniam mendacia nobis sunt, nunquam credemus. Responderunt nuncii: In Deo non est quid ambiguum, seu falsum, coeli terraeque conditore, qui omnes advocat, ut veniam faciat, terminumque scitum in antea vobis constituat, et ad tempus nominatum vos dilatet. Ipsi vero respondentes dixerunt: Cum vos velut nos homines sitis, cur nos a nostrorum patrum institutis repellere nitimini? An cum rebus mirandis, ut in eas credamus, venitis? Quibus nuncii dixerunt: Nos quidem nil aliud quam homines, sicut vos, existimus, facitque Deus in sua gente misericordiam: nec nos vestra possumus adimplere desideria, nisi Deo volente, iam rectam viam edocente. Cui nos sustinentes malum nobis per vos illatum, nos commendamus, sicut et omnes sapientes atque boni. Responderunt increduli: Aut ad legem nostram convertimini, aut e terris nostris eiiciemini. Horum deinceps confusionem Deus intulit ipsis incredulis, ut sic credentes, et me diemque futurum timentes, terram illorum incredulorum loco colant: quibus terras adperui, incredulos ad nihilum redigendo. Quibus deinceps in gehenna aqua venenosa potum tribuetur, quae cum attrahitur, fere suffocat: mori tamen minime poterunt, sed illos malum gravissimum passuros cruciatus ambiet circumquaque.

¶ Incredulorum facta cineri per ventum impetuosum disperso similia sunt: cum utrobique impossibilis sit coadunatio, et prolixus error. Nonne coeli terraeque conditore satis est leve, vos quacunque voluerit hora, confundere, aliamque gentem facere? ad quem omnium erit conventus. Tunc etiam