Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/113

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

85


agnoscere Deum preciosissium, et omnium vindicem esse firmum et immutabilem in omnibus, quae per prophetas suos mandaverat.

¶ Quoniam terra mutabitur in aliam, et coelum similiter, fietque coram Deo solo cunctipotente conventus omnium: veniet gens incredula, manus et collum cathenata, camisiis ex Alchitram induta, faciem igne combusta, dabitque Deus promptus dinumerator illis, sicut et cunctis animabus, secundum suum meritum. Ad bonorum memoriam confirmandam, et incredulos ad fidem excitandos, mea praecepta propala, docens unum solum Deum adorandum esse.

AZOARA XXV. Hic est liber et Alchoran evidens, hora quidem veniet, qua vellent omnes increduli credentes existere. Quod adhuc veracissime scient, licet nunc nec comestiones nec actus infra velle suum reprimant. Nos quidem adhuc nullam villam pessundedimus, nisi prius ei libro scito tradito. Gens item nulla suum antecedet terminum, vel succedet. Dicentibus, te daemoniacum esse cum hoc libro venientem, et se tibi minime credere velle, nisi cum angelis mentiri nolentibus advenisses, nos firmamus, hunc librum a nobis esse positum, cuius nos custodes perseverabimus. Omnes quoque caeteri prophetae praemissi, ridiculum et contumelias passi sunt. Quanquam enim nostros in suis antecessoribus effectus viderint, non minus suorum cordium pravitas eos nostris resistere praeceptis et errare perficit. Et si coeli ianuam ut sursum ascenderent, eis patefaceremus, dicerent, Oculorum nostrorum ebrietas nos nil videre permittit: sumus etenim incantati. Ego quidem in coelo signa disponens, ad ipsius ornatum et pulchritudinem videntibus apparantem, ipsum ab omnibus malis diabolis custodio, praeter auscultatum venientem, quem sidera fugientem lampas assequitur. Terram item extendens, illique montes altos apponens, et omnes res ponderosas in ea nasci faciens, vobis illic victum remve gestabilem, cui vos nihil redditis, constitui.

¶ Non est ibi quicquam a nobis absconditum, qui certum modum atque mensuram ubique servamus, ventis imperantes, et imbres ad rerum vegetationem, quos minime pro libro retinere queunt, e coelo dimittentes, vitam damus, et mortem inducimus, omnium heredes. Nos quoque natos et nascituros agnoscimus, omnes coadunaturi, cum simus potentes atque periti. Nos item hominem de terra et luto, diabolo prius ex igne pestifero creato, plasmavimus. Cumque me plasmaturum hominem de luto, et eidem animae meae portionem insufflaturum angelis intimavi, illis iniungens, ut se coram eo proiicerent, humiliantes omnes paruerunt.

¶ Praeter Belzebub, se subiicere nolentem. Qui cur hoc faceret interrogatus a Deo, dixit: Qualiter homini de luto coenoque nigro plasmato me subiiciam? Respondit Deus: Quoniam malus es et nequam, descende a me usque ad alium diem reiiciende. Ipsi quidem terminum ad diem publicae resurrectionis postulanti, Deus inquit: Ad diem horae scitae terminum posui. Ipse quidem nequicia plenus respondens ait: Ob hoc in me perpetratum a te, faciam eis suisque mundana pulchra videri, eos omnia mala docturus, praeter gentem, quae bono puroque corde te super omnia diligat.

¶ Inquit Deus: Meae gentisque meae viae rectae sunt: unde tu minime potens es credentium in me, nisi tantum eorum qui malos vestri secuti fuerint: quorum omnium vobiscum fiet congregatio in inferno septem portis discreto, quarum quaeque portionem notam recipiet. Timentes Deum, paradisum cum salute timoris expertes ingrediantur: quorum cordibus omnem tollemus maliciam, fientque fratres f exsectis deliciosissimis, mutuo