Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/119

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

91


tibus et mirabilibus doceremus, qui omnia simul audimus atque videmus. Moysi quidem librum patefacientem viam rectam filiis Israel posteris illius bonae gentis, quam in arcam extulimus, et illicita prohibentem dedimus, dicentes illis in eo, quod bis terram ammitterent, illicque multum insurgerent, terminoque primae destructionis adveniente homines ferocissimos atque fortes super eos suis domibus immitteremus. Quod et ita fecimus. Deinceps illis auxiliati, et eos super primos multiplicantes, filiis atque pecuniis abundantes fecimus, dicentes: Si bene feceritis, vestris proficietis animabus si male, nocebitis. In adventu quidem termini secundi hostes supervenientes vestris faciebus malum inferent, et templa, ut prima vice, aedificiaque vestra funditus diruent, nec quid vestrarum possessionum dimittent. Fortis tamen Deus vobis adhuc ignoscet. Sed si vos reversi fueritis, et ego, carcerem omnibus malis infernum positurus, hic Alchoran gaudii nuncius mercedem maximam seculo futuro cunctis credentibus, incredulis malum gravissimum nunciat.

¶ Homo suis negotiis impetuosus, aeque Deum pro malis ut bonis obsecrat. Sed quisque suis humeris sua facta gestabit, sive fuerit erroneus, sive credens. Quod cuique fiet evidentissimum, cum singulis librum apertum omnes suos actus continentem, ut pro legatis dinumeratos trademus. Nunc saltim peccatis vestris imponatur terminus, prius a nobis duobus luminibus clarissimis, altero noctis, altero diei constitutis: illi noctis deinceps tenebrositatem, illique diei splendorem adiunximus, singula manifeste discernentes, ut homo cum sciat annorum caeterorumque temporum computum, tum sibi victum commodumque perquirat. Nos hucusque neminem laedentes, nisi prius illi dato nuncio, cum villam pessundari voluimus, ei primates ad hoc gerendum atque potentes immittendo, nostrum propositum peregimus: qui sapientes omnium, et audientes, omnium generationum post Noem laesarum, sicut et caeterarum culpas sub certo numero cognoscimus. Licet plurium sit votum res festinari omnis tamen festinatio nisi per me inanis est et cassa, qui gehennam male gerentibus, ut illic dedecorati repulsique sine termino maneant: credentibus, hocque promerentibus, cum eorum facta sint mihi grata, paradisum tribuam, his et illis de divina substantia, quae minime parva est, largiturus.

¶ En qualiter unum ab alio discerno, ut cuilibet innotescat, quoniam alterius saeculi gradus est elatior, et exaltatio maior. Ne malus sis et erroneus, nullum Deo coaequa, qui tibi praecipit, ut eum solum adores, tuosque parentes honores, eisque benefacias, si ad te uterque applicuerit, vel si unus uni. Cumque senuerint, nullum verbum grave molestumve, sed bene formosum atque iocundum illis dicito, teque illis in omnibus cum humilitate atque pietate subiiciens, Deum precare, ut illis veniam atque misericordiam tribuat: quoniam tibi parvulo fomentum necessariaque tribuerunt. Deus est agnoscens, quid vestris inerit cordibus. Si boni fueritis, misericordiam et gaudium praebebit. Propinquis item et pauperibus munera facite, sed non superflue. Gerentes namque superflua, diaboli ducentis homines ad incredulitatem, fratres existunt. Ab illis autem spe commodi si discesseritis, pulchrum facite | alioquin, manus nec penitus apertas, nec prorsus clausas habentes. Sic enim perderemini, et reprehenderemini. Deus quisdem huic victus abundantiam, illi inopiam, pro velle suo tribuit.

¶ Prolem vestram inopiae sumptus timore nullatenus interficite. Hoc est enim peccatum maximum: et nos victum illi, sicut vobis, tribuemus. Non fornicemini. Hoc est scelus, viaque prava. A Deo positum haram non perimas, nisi pro veritate. Ab iniusto namque peremptore, praecipit Deus iustitiam sumi: Ipseque vindex existet. Pecuniam orphani ante venereos