Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/12

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

TH. PRO EDITIONE ALCORANI


nostrae religionis superstitione, omnibusque institutis eorum etiam politicis.

Ad haec libri curiosarum artium et superstitiosarum, ut genethliacorum et astrologorum divinantium, nec non artes chiromantiae et pyromantiae, et eius generis aliae, illae etiam quae commercium aliquod habent cum maligno spiritu: quas exercere non modo legibus divinis, verum etiam Caesarum et pontificum vetitum est: per chalcographiam divulgatae extant, ac leguntur. Divus quoque Augustinus in libris De doctrina Christiana, minime perniciosum aut inutile censet, evolvere libros curiosarum et superstitiosarum artium, sed eo qui futurus sit bonus theologus plane dignum. Aliquot etiam theologiae doctores et inquisitores haereticae pravitatis, ludificationes Satanae, atque maleficarum actiones impias et turpes, quantum pervestigatione acri cognoscere potuerunt, conscriptas invulgarunt, approbantibus illud episcopis. Quorum omnium libri a typographis impressi distrahuntur, et a studiosis leguntur, neque sine magno fructu. Siquidem inde cognosci possunt Satanae cogitationes et astus, hominumque enormis perversitas, qui se a Deo et verbo ipsius, Ecclesiaeque sanctae communione avertentes, maligno spiritui mancipati sunt. Quodnam igitur periculum, quam ruinam Ecclesiae molitur editio Alcorani? aut quomodo labefactat rempublicam Christianam? Quum viri prudentes, et religionis Christianae vindices edendo in publicum libros de superstitionibus et maleficiis, et diabolicis operationibus atque technis variis, tollere pericula voluerint, et labes atque damna prohibere a populo Domini.

Praeterea ex instituto est omnium artium, non modo novisse virtutes, et quid recte atque ad finem propositum accommode fiat, verum etiam vitia: et tam dare praecepta quid vitandum sit, quam quid agendum, adductis interim exemplis eorum etiam qui contra leges artis vel egerunt, vel locuti sunt. Idque ut est in grammaticis, dialecticis, rhetoricis, ethicis, in medicina, in re militari observatum: ita in theologia observatu maxime necessarium est. Et imperfecta prorsus videtur scientiae divinae tractatio, nisi iuxta sermo fiat de institutis Dei, et commentis atque versutia diaboli: de Christo et antichristo: de orthodoxis dogmatibus et haereticorum vanissimis et profanis opinionibus de vera et falsa religione: de virtutibus et vitiis: de bonis et malis operibus, de probis hominibus et filiis Dei, itemque de perditis mancipiis diaboli. Unde in prophetarum sermonibus et apostolorum scriptis, propemodum plura dicuntur adversum peregrinos et impios cultus, quam de legitimo et vero cultu Dei. Neque modo praesentis temporis impiorum hominum partus editos, hoc est, falsas doctrinas, perversas religiones et pessimas actiones attingunt, verumetiam praeterita repetunt, et de futuris praemonent. Quemadmodum Esaias in sermone, qui continetur a quadragesimo capite usque ad quinquagesimum caput, totam Babyloniorum religionem, et deos facticios, et cultus, et persuasiones impias de suis diis, graphice depingit, ac populo Iuda proponit ante centum annos, quam abducantur in Babylonem. Simulque rationes apponit, quibus olim confirmentur in vera unius Dei religione, et non deficiant ad Babylonicam superstitionem. Paulus quoque praemonens de novissimis temporibus 1. epist. ad Timoth, cap. 4. ait. Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem. Et Petrus 2. epist. cap. 3. inquit: quod venient in novissimis diebus illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: Ubi est promissio, aut adventus eius? Ex quo enim patres