92
venereos annos, nisi secundum modum sibi meliorem, non tangatis. Firmitate facta perseveretis: quoniam vos Deus inde percunctabitur. Mensuram complete, pondusque rectum apponite. Hoc enim iustum est et optimum. Non dicatis quicquam, nisi cognitum. De dictis enim vestris vos perscrutabuntur, vestrum a audire atque videre. Non eatis terras perscrutatum, plus debito et iusto. per vos enim nec terra scissa, nec montium longitudines amplificatae fient. Haec enim omnia coram Deo, nolente talia, peccata sunt. Praecunctis tamen prohibet Deus, ne cum ipso ponas alium. Inde namque repraehensus, in gehennam pessimam proiicieris. Ad memoriam dicentium illud, et reversionem, in hoc Alchoran multorum discretionem fecimus. Unde satis diligentes perpendant: quum si qui Deo coaequales atque participes essent, viam ascensus ad ipsum quaererent. Quod ipse celsior illis, plus caeteris malis abhorret: cum ipsi soli coelum, et terra, omniaque subiiciuntur nec est quod ipsi gratias non referat. Licet vos eas non intelligatis, ipseque maneat expers iracundiae, veniaeque dator. Vobis, et alii saeculo non credentibus, intercapedinem atque velamen in legendo Alchoran interponemus, sigilla suis cordibus imprimendo, ne scire queant, auribusque suis plumbum infundendo. Unde fugiendo se retrahunt, cum eos audire contingit in Alchoran, te nominantem Deum solum. Nobis enim patens est, quid auscultant, vel quod de te verbum faciant. In multitudine namque dicunt, Eum sequamini, si velitis incantatores magique fieri. Cum illis tot exempla proponendo, res adeo manifeste discerno, cur errant a via recta deviantes? Illis dicentibus, Cum eritis ossa, vel ad nihilum redacti, qualiter efficiemini homines novi? responde: Licet lapidei, vel ferrei, vel si quid est durius, essetis, qui vos prima vice creavit, ad vitam denuo vos resuscitandos revocabit. Sua capita reflectendo, quaerentibus terminum illius effectus, dic esse propinquum. Die, qua vos Deus revocabit sua gratia, omnes respondebitis, putantes vos non nisi parum moratos fuisse. Persuade genti pulchriora melioraque Deum, ne suus hostis manifestus diabolus illis se immisceat: sed Deum meliorem cognitorem imitentur, qui sibi pro velle suo bonum sive malum daturus est. Nec nos te quidem ad hoc misimus, ut se tibi commendent, vel adorent: Qui Davidi psalterium dedimus, quibusdam prophetarum prae caeteris sublimationem et abundantiam permisimus. Invocent increduli, quos adorant Dei loco, impossibiles sibi malum mutare vel delere: Non minus tamen malum illis incumbet. Deum autem invocantes, et in illius sperantes beneficiis, eius propinqui sunt, omnis timoris expertes. Non est villa cui non noceamus, vel pessundemus ante diem illum. Hoc enim nostro est praescriptum libro: nec nos quis mandata facere prohibuit, nisi primorum contradictores, velut illi qui Themuth camelae caedem prohibenti contradixerunt. Nos quidem mandata fecimus non ob aliud, nisi ut homines me timerent. Somnium item Dei quod te docuimus, ad gentium admirationem, arboremque retractam pauci credunt, quod incredulitatem graveque malum augmentant.
¶ Quum nos angelis iniunximus, ut se Adae subiicerent, omnes praeter Belzebub, dicentem se nunquam subiiciendum creaturae luteae, quique minatus est, quod omnem gentem sibi praelatam modo suo praeter paucos diverteret, si usque ad alium