95
Deum adorabimus, coeli terraeque conditorem. Vos ergo discedentes ab illis, quos invocant loco Dei, ad cavernam tendite, ibique Deus vobis misericordiam et rerum sufficientiam tribuet. Eos quidem sopitos sol oriens in dextra parte percutit, occidens in sinistra. Illis in medio positis atque sopitis, licet quilibet aspiciens eos vigiles extimaret, eorumque cavis brachiis extensis ante hostium accumbit, illis in dextra sinistraque praemunitis, unde quilibet super illos ascendens, prae timore fugiendo discederet. Eorum quidem quilibet resuscitatus de suae sopitionis spacio, quaesitus diem dieive portionem affirmaret, cum hoc soli Deo sit cognitum. Unde ipsi proponentes eorum aliquem ad urbem cum argento mittere, nisi quod commodius et saturitatis efficacius videretur, sibi victum afferret, dixerunt, Ad levia viliaque progredere, nostram noticiam dissimulans. Si enim te cognoverint, bonus ulterius perseverare non poteris: quoniam aut te lapidabunt, aut ad legem suam divertent. Hoc quidem est mirabile Dei, quo dirigente quoslibet, ad viam rectam directi sunt: deviante quidem, nemo diriget.
¶ Nos quidem eum notificavimus, ut sic constantius atque firmius perciperent homines horam illam postremam futuram. Quibusdam deinceps controversantibus, super illos aedificia facere, Deus optime prae caeteris eorum esse dinoscit: velut nunc etiam quidam victores inquiunt, Faciamus super eos templa nostra. De numero quidem suo ambiguitas nata est. Quidam enim perhibent eos tres fuisse, et quartum suum canem: quidam quinque, canemque sextum. Alii eos septem, et canem octavum. Sic quisque pro velle suo de secretis et occultis loqui potest. Deus autem eorum certum scit numerum, paucissimis cognitum. Tu vero nihil inde perscruteris, nec quid falsum et non evidens inde proferas. Nihil item te facturum firmes, nisi superaddito, Si Deus voluerit. Quando cuiuspiam oblitus fueris, dic: Tu Deus doce me viam rectiorem ista. Spacium autem sopitionis praedictorum in caverna fuit CCCLX. annorum, Deo quidem notum: cuius sunt arcana coeli et terre. Esto videns et audiens haec, quoniam nullus tibi prodesse poterit, nisi Deus. Unde nec te commendes alii, nec ipsi participem ponas: legeque caeteris librum tibi a me traditum, cuius verba nemo variet. et cum invocantibus Deum, quem non alium vindicem invenies, patienter sustine a mane usque ad vesperam: divinamque faciem ita desidera, quod ad huius saeculi pulchritudinem oculos tuos nullatenus divertas. Nec imiteris secordes et negligentes, qui scilicet suarum voluptatum, quae nihil sunt, studiosi, gerenda praetermittunt. Divinamque veritatem nullatenus celes: cui quisquis voluerit credat, caeteri maneant increduli. Quos die iudicii prorsus igne circundabimus, eisque postulantibus caeteri dabunt aquam, quasi stillicidium oculorum corrodens: qui potus est pessimus. Credentes et benefacientes, sua non amittent opera.
¶ Illi namque paradisum fontibus amoenam, et illic annulos, et torques aureos, et ornatus sericos virides et deauratos possidebunt, et in lectis auleatis accumbent. Et haec est maxima merces, et interminabilis. Parabolam de duobus hominibus audiant, quorum alteri duos hortos semper fertiles palmis circumsitos, et messes ac fontes immixtim, nec sine substantia tenentes: alteri nullum dedimus. Ille itaque socio suo, deridens ipsum, inquit: Te ditior atque sublimior ingente mea merito censeor. Deinceps alium secum adducens, hortos suos animae suae noxius ingressus dixit: Nec hoc nunquam dolendum, nec me surrecturum extimo: vel si resurrexero, nunquam ulterius tale quid reperiam. Socius vero castigans ipsum, respondit: Iam audio, quoniam tu quidem es incredulus, minime confidens in Deum, qui te de terra plasmavit, et virum fecit, quid ego? Deum et dominum adoro, nec ei quenquam