Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/126

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

98


ret, deincepsque cuprum ad superinfundendum afferrent iniunxit. Quo facto, ulterius illi transmontani, nec illud perforare, nec malum facere Dei pietate subveniente poterant. Termino vero veracissimo, quem Deus praescripsit, contingente, illud fiet minutissimum. Tuncque cornu pulsaturi omnes convocabimus.

¶ Tunc etiam incredulis paradisum videre permittemus, qui prius auditu visuque privati, opinati sunt, meam gentem illos adoraturam, quos Dei loco invocabant: et infernum illis hospitium tribuemus, ob hoc quod praecepta prophetarum deridebant, nec divinis miraculis, nec diei publicae congregationis coram me fidem adhibebant. Sicque licet opinati se benefacere, facta sua perdiderunt, nullum examen habituri. Credentes autem, et benegerentes, paradisum hospitium sempiternum, minime timentes illinc eiici vel exulari, possidebunt. Sed licet aequor eiusve duplum in incaustum flueret, primum ipsum deficeret, quam verba praeceptaque Dei penitus inde scriberentur. Tibi quidem praecipio, ne te quid aliud esse quam hominem perhibeas, nec testificeris alium quam unum solum Deum esse. Omnis deinde sperans se Deo coniungendum, bonum opus perpetret, nec Deo quenquam participem statuat.

MEDIUM ALCORANI AZOARA XXIX. In nomine domini pii et misericordis. Dei pietatem atque misericordiam suus servus Zacharias secrete, nemine nisi solo Deo conscio clamando, dixit: Cum ossa mea iam enervia sint, et effracta, capillique cani, mulierque mea sterilis, summeque timeam, ne post me mei futuri vicarii tum mali sint, tum malos efficiant: tu Deus, cuius adoratio seu clamor mihi nunquam obstitit, misericorditer mihi tribue, qui mei vicarius et haeres, gentisque Iacob per te sublimatus, et in bono confirmatus statuatur. Hunc Deus exaudiens, tale responsum reddidit: O Zacharia, cor tuum gaudeat, et gratuletur. Habebis namque filium, appellandum nomine nunquam antea cuiquam imposito, videlicet Ioannes. Cui ipse: Quonam modo filium generabo, cum uxor mea sterilis sit, et ad plurimum annorum numerum ego redactus? Ait Deus: Hoc mihi quidem levissimum est. Nonne enim teipsum cum prius nihil esses, effeci? Hic itaque respondit: Tu Deus mihi quid imponere digneris. Et Deus: Per triduum igitur aeque cum nemine loquaris. Hic igitur ab altari ad suam gentem accedens, signis et nutibus iniunxit ei divinam invocationem constanter mane et vespere. Ioanni deinde praecepimus, ut librum vi potentiaque sua sumeret, rerumque discretionem puer adhuc subiret. Unde nos diligens timuit, suosque parentes honorificavit. Quippe vir erat minime difficilis, nostra mandata nullatenus contemnens. Super quem die natalis sui, et mortis, ac resurrectionis salus quievit. Hic item liber minime praetermittit, qualiter Mariae versus locum orientalem, a sua gente discedenti, suisque velamen et intercapedo contigit. Cui spiritum nostrum, qui verum imitaretur hominem coram ea, quod et vere fecit, misimus. Cuius visu illa pavefacta, Deum obsecrat, ut se ab illo, si Deum timeat, tueatur. Contra quam ipse sic fatus est: Nil nisi Dei nuncius sum, qui tibi puerum optime crescentem promittit. Respondit ipsa: Cum virum non tetigi, nec hoc opus nunquam dilexi, filium qualiter habebo? Inquit ille: Hoc quidem Deo leve est, atque possibile, ut hoc hominibus mirandum unicumque miracu-