Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/127

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

99


miraculum, nostraeque pietatis munus appareat.

¶ Istud quidem firme constanterque diiudicatum est. Illa igitur impregnata, cum eo longinquum in locum aufugit. Tandem menstruo partum praecedente distillante, cum iuxta palmam consisteret, inquit, utinam morti oblivionique succumberem, antequam hoc mihi contigisset. Christus autem subtus eam egressus, ipsam consolans inquit: Ne timeas, en ego tecum assideo. Deinceps Deus ipsam allocutus iniunxit, ut palmam excuteret, sicque super eam † arruteba recentia caderent, unde ipsa comedens et bibens, cor suum corroboraret, atque mitigaret: nemini vero viso colloquium praeberet, singulis innuens, se Deo dies abstinentiae ieiuniique vovisse. Eam deinceps afferentem puerum, sui non mediocriter increpabant, dicendo: O Maria, cum tuorum parentum neuter malus existeret, cur rem adeo malam perpetrasti? Illa vero puerum ostendens, ut ipsum inde convenirent signis innuebat. Quibus qualiter infantulum huiusmodi convenirent sciscitantibus, ipse prius in vocem erumpens, inquit: Ego sum Dei serviens, qui mihi librum tribuens me prophetam constituit, et loco quocunque meliorantem et utilem posuit.

¶ Mihi quidem orationes fundere, et eleemosynas ac beneficia distribuere, et meam matrem honorare, dum inter homines conversarer, iniunxit: nec me virum difficilem, sed malorum expertem creavit. Et superne est divina salus in die meae nativitatis et mortis, et qua vivus iterum accedam. Hoc est de Christo Mariae filio verbum verax: in quo tamen plurimi dissentiunt homines. Sed sciendum quidem, hoc Deo nunquam contigisse, nec hoc voluisse, ut filium unquam assumeret: qui quicquam perficere volens, praecipit ut fiat, et factum est. Eum itaque meum adorate dominum et universorum: sicque rectum callem carpetis. Inter cohortes quaedam ambiguitas seditioque nata illa die maxima, malum incredulis maximum afferet. Audiat igitur omnis, et consideret, quid de illis die adventus vestri fiet: licet hodie viam erroris proficiscantur. Tu vero, licet ipsi minime fient creduli, de die vindictae poenitentiaeque, qua rerum certissima discussio dabitur praedica, cum Deus ipse dicat: Nos quidem terram, omneque positum in illa haereditabimus, et ad nos redibunt omnia. Nec taceas item in libro, qualiter Abraham veridicus atque propheta patrem suum increpando, quoniam rem caecam et surdam sibi proficere vel obesse nullatenus possibilem credebat, inquit: O mi pater, diabolum quod a Deo praecipitur, minime volentem, et homines aberrare facientem, imitari desiste, timendo Deum, tibi malum illaturum, et te diabolis associaturum. Ipse vero obstinax respondit: O Abraham, visne me ab idolorum cultu recedere? Te quidem nisi recedas vel lapidibus opprimam, vel a me longissime proiiciam. Respondit ille. Ego quidem pro te Deum, me fortassis exauditurum, deprecabor, qui me a te idolisque tuis retrahet, et a malorum actu passioneque, mea prece liberabit, idemque tibi salutem permittat. Abrahae igitur retracto ab eo, quod quasi Deum adorabat, Isaac atque Iacob, prophetas scilicet, quibus nostra pietate linguam elatam atque veridicam contulimus, tribuimus.

¶ Hoc responsum codice nequaquam subsit silentio. Moyses purus nuncius atque propheta, quem in monte Sinai verbo propinquo convenimus, eique misericordes atque propicii fratrem suum Aaron prophetam fecimus. Ismael hoc item libro nominetur, qui suo sermone veridicus nuncius atque propheta, suis praecepit, ut orationes funderent, et eleemosynas ac Deo debita complerent, sicque coram Deo vir bonus inventus est. Heforam quoque veridi