Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/128

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

100


veridicum atque prophetam a nobis elevatum in locum excelsum, in hoc volumine nomina, Istis quidem prophetis ortis de filiis Adae, et sequenter a Noe, ac gente Abrahae et Israel, quibus vias rectas monstravimus, et diligentes bonum contulimus. Cum divinae virtutes praeceptaque legebantur, humilitas adoratioque divina iugiter inhaerebant. Illis vero succedentes deteriores, orationibus abiectis, voluptates prorsus secuti, malum gravissimum incurrent, nisi facta conversione benefecerint, in fide perseverantes. Hi namque tales paradisum, expertes omnis nocumenti, possidebunt.

¶ Hanc quidem paradisum, ubi nemo contumeliam vel opprobrium, sed salutationem mutuam audiet, plenumque voti gaudium mane vespereque percipiet. Deus, cuius omne mandatum perficitur, haereditatem suae genti se timenti, nec ponenti verbum istud nisi cum mandato divino tribuit. Cuius est quod inest manibus, atque posterius, nihil obliviscentis Dei coelorum et terrae, et omnium illis interpositorum. Hunc igitur patienter et indurate supplex adora: Cui quis nomen aequale sortitur? Licet homines hoc assuescant dicere, nos mortuos quisquam vere suscitabit? Nonne recordantur nos prius eos, cum nihil essent, creasse? per Deum, nos eos diabolusque congregabimus, igneque gehennae suis cum corporibus circumvallabimus. Nos enim quarumque gentium deteriores, Deum minime vocantes, sicque sibi lucrantes ignem, optime discernemus, semotim auferentes.

¶ Sciendum quidem neminem esse, qui non ad ignem, quoniam hoc Deus mandavit, proficiscatur, ubi corporaliter etiam increduli perseverabunt. Timentes autem Deum salvabuntur. Increduli tamen, nostra verba manifesta saepius audientes, a credentibus percunctantur, quae cohortum stet firmius, adoretque melius. Quot suorum praedecessores, ditiores atque potentiores illis, confudimus? Sed erroneos Deus dilatabit, usquequo videant illius saepius dictum scilicet vel malum praesens, vel diem illam, qua dinoscetur, quis esset debilior, quisve partem peiorem obtinebit. Credentium autem fidem semper augebit Deus: apud quem est bonorum residuum optimum et preciosissimum, remuneratioque praecellens. Nonne vides mandatis nostris non credentes dicere? Nunquam nobis prolem seu divitias dabit Deus. Anne Dei secretum ipsi scandunt? an cum illo pactum firmarunt? Nos quidem eorum dicta scribemus, et eos in malo suo prolongabimus.

¶ Taliter dicentem firmant ore suo, sentire faciemus: ipseque singularis ad nos veniet. Plures adorantes idola loco Dei, ut ab illis honorem et sublimationem habeant, videbunt horam, qua nullatenus credent eis, iam illis malo contingente. Nonne perpendis, nos iam misisse diabolus incredulis, ut de illis sibi ridiculum faciant? Tu vero nullatenus vel eos festinare, quoniam nil eis, nisi computum suum faciemus die, qua decenter Deum timentes coram ipso congregabimus, et incredulos adductos igne sepeliemus, quando nec quis veniam postulabit, nec quicquam nisi Deo iubente mandabit: agnoscentque dicentes Deum sumpsisse filium, se turpe verbum protulisse.

¶ Ob hoc quidem turpe dictum, fere coelum se confudit, et tellus aufugit, omnisque mons cecidit. Hoc est enim inopportunum et inhonestum Deo, cuius iugo servitutique subsunt universa coelestia atque terrestria, ad eum veraciter distincte reditura, et ab ipso numero certissimo dinumeranda die illa. Et illius amorem assequetur tunc omnis credens, et benefaciens. Tuae quidam linguae nullam facultatem induximus, nisi ut Deum timentibus nuncium gaudio plenum, et castigamen incredulis nunciet. Omniumne per alchirna