102
stris virtutibus visis contrarius existit, et obstinacit incredulus vixit, indignanter inquiens, An venistis eiectum nos e terra nostra incantationibus artibusque magicis? nos vero vicissim cum simile negotium reponemus. Loci itaque temporisque terminus statuatur certamini, quem nec nobis nec vobis ullatenus praetermittere liceat. Illis itaque ponentibus ad hoc diem solennem, diluculo ibi facto virorum conventu, Pharao omnes suas artes et artifices in unum reduxit, illisque sic advenientibus dixit Moyses: Caveat sibi quisque vestri, ne Deo mendacium imponat. Nemo namque mendax aliud quam malum ab eo lucrabitur.
¶ Illi quidem deliberantes ambigue, hocque secreto, ne Moyses hoc perciperet, dicebant. Isti magi nos exulatum venientes adsunt, vel nostros ornatus et precium delatum secum proponunt. Nostris ergo artibus congregatis, linealiter dispositeque procedamus. Loco namque sublimior victoriam levius adipiscetur. Sic itaque progressi, Moysen sic affati sunt: Aut tu aut nos causam nostri conventus inchoemus. Illis igitur Moyse iubente primo proiicientibus funes et hastili^ serpentes reptiles cernebantur. Moysen hoc viso corde trepidantem corroborans atque consolans, quoniam victoria donaretur, iussi, ut dextrae suae gestamen proiiceret. Inde namque factum ut aliorum opera cuncta, quoniam magica fuerant, quae nusquam proficient, deglutiret. Illi igitur magi in terram prostrati, Moysisque pedibus advoluti dixerunt publice, se in Deum Moysis et Aharon credere. Quibus Pharao turbatus inquit: In eum ante meum praeceptum creditis? Ille quidem maior est, qui vos artem magicam docuit. Ego vero manus vestras et pedes ex opposito statim abscindam, et in trunco palmarum suspendam. Sicque malo perpetuo deputati dinoscetis, quis vestri maius graviusve malum inferre quiverit.
¶ Responderunt, Nobis itaque tibi nequaquam super virtutes agnitas, Deumque nostri factorem credentibus, tuum libitum imprime, et mandatum exerce, quod minime vitam huius saeculi transcendit. Nos autem in Deum nobis veniam daturum peccaminum et incantationum, te cogente praemissorum, credimus, qui est Deus optimus, post omnia superstes. Qui credentibus et bene gerentibus gradum in paradiso rivis amoena sublimem perseveranter praebebit: incredulis autem ad eum venientibus gehennam, ubi nec vita ditati, nec morti subditi manebunt. Moyses deinceps nostro iussu educentem gentem nostram, et in mari viam siccam praeparantem absque timore, Pharao cum suis exercitibus executus, mari manu nostra summersus est, quia viam rectam minime profectus est. Vobis itaque filiis Israel ab hoste vestro liberatis, post terminum vobis in monte Sinai constitutum, victum manna coturnicesque dedimus. Comedite de bonis nostris vobis datis, nemini facientes iniuram. Sic enim super vos mea iracundia caderet, quae cuilibet incumbens summe nocebit. Conversis quidem, et credentibus, ac bene gerentibus, rectoque tramite postea gradientibus veniam facio. Moyses cur citius sua gente venisset, a Deo rogatus, inquit: Illa quidem me subsequitur. Ego vero te annuente praecedens, tuam praeoptavi faciem. Ipse tamen Deo dicente, quod [1]Ascemeli post discessum suum gentem suam errare fecit, reversus est, non minimum iratus suae genti, et eam increpans dicendo: O gens, quare placitum bonum vobis a Deo propositum mentiti estis? An studetis iram incurrere divinam? Illi vero responderunt: Non sponte transivimus. Sed nobis quoddam ex ornatibus popularibus fabricare praeceperunt: Cui praecepto nobis faventibus Ascemeli taurum fudit, corporeum, emittentem mugitum, et dixit, Eum vestri Moysique Deum esse: quod ipse tamen oblitus est. Nonne videre poterant, ipsum impotentem verbum quotquam reddere, vel eis prodesse seu nocere posse? Saltem
- ↑ propheta ille vel artifex. Ascemeli vitulum in deserto fudit. Exod. 32.