109
contradicentibus dedecus et malum inferet. Praedatum vel expugnatum profecti, et armis vel natura mortui, a Deo optimo remuneratore mercedem maximam adipiscentur, in optimo idoneoque loco statuendi. Consimiliter facta sibi rependens, et ob hoc deinceps iniuriam recipiens, Deum pium veniae datorem vindicem habebit, qui diei noctem inducit, et econtra, praeter quem non est Deus. Ipse quidem est immensus et verax, adorata vero sui loco mendacia. Ille quidem aquas de coelo dimittit ad terrae virorem, omnia quoque terrestria aequoreaque, et naves mari currentes Dei praecepto hominum commodo fecit. Coelum ne cadat in terram, nisi mandato suo, sustinet, et veniam ac misericordiam hominibus praebet, quos vivificat atque mortificat, nec non et resuscitat. Eius enim est omnis virtus atque potentia: homines tamen permanebunt in credulitate. Cum a nobis cuique gentium lex, quam sequuntur, sit imposita, in tuo tibi minime controversantur negotio. Sed tu Deum adora, cuius est via recta. Tecum disputare volentibus dic, Deum solum omnes actus tuos agnoscere, qui die postrema lites omnes et contrarietates discutiet: quod velut libro praescriptum sibi levissimum est, cum et eius sint universa. Aliud invocantes loco Dei, cuius demonstratione scientiaque carent, vindice carebunt. Quorum facies in nostrarum virtutum lectione colore immutantur, et ipsi fere lectoribus eorum malum inferunt. Vobis quidem isto deterius praedico, ignem videlicet perpetuum, vobis a Deo praedestinatum, viamque malam.
¶ Vos viri, novam a me parabolam audituri, memores efficiamini. Omnes adorati a vobis, Deique loco vocati, culicem unum facere nullatenus possunt: nec vos illis quicquam auferre, si vobis subripuerint. Et sic omnes vos, interrogans scilicet et interrogatus, debiles et inanes estis. De Deo quidem firmo preciosissimoque, quia nequaquam modo debito loquimini, qui cognoscens omnia, ex angelis et hominibus nuncios mittit, optime discernens, quid manibus inest, quidque posterius. Vos itaque viri boni, coram Deo vos flectite, ipsum adorantes, et ad processum in anteriora benefacite, et lites pro posse vestro facultateque peragite. Hoc enim praecipit Deus, nil nisi iustum in lego disponens, quam pater vester Abraham tenens, vos fideles et credulos primo vocavit. Unde testis est hic noster propheta, sicut et vos caeterarum gentium testes eritis. Orationes igitur et eleemosynas ac decimas faciendo, Deo cohaerete, qui dominus vester, bonus et iudex optimus.
AZOARA XXXIII.
In n. etc. Salus et multiplicatio credentibus, cordeque devoto iugiter orantibus, et otiosa pravaque verba linquentibus, et decimatoribus, et castitatem ubique nisi cum propriis uxoribus, aut sibi subiectis, et ancillis, observantibus: Inde namque nulla fiet querimonia. Aliud autem quaerens, malis adnumerabitur. Depositi custos fidelis, et verbis constans, ac iugiter orans, haeredes existunt.
¶ Alferdeum enim haereditabunt, et ibi perpetuo manebunt. De luto quidem hominem fecimus prius, consequenter ex conceptu spermatis in locum notum, unde sanguis primo, secundo coagulum, demum ossa carne tegenda creantur, formam composuimus. Omneque nostrum opus est formosum, optimeque compositum. Postea quidem moriemini: Demum vos resuscitabimus, qui vestri nequaquam obliti
negligentesve, VII. operibus cooperuimus, et aquas in terram de coelo misimus, quas nostra voluntas prohibere posset: unde palmarum et vitium hortos pomaque multimoda comestibilia,