Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/138

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

110


bilia, nec non et arborem de monte Syon exeuntem vectuosam et intinctioni ciborum commodam produximus. Vobis item in bestiis miranda fecimus. Quippe illae vobis multipliciter commodae, tum ab uteris suis cibos vobis emittunt, tum sarcinas vestras levant, tum ipsaemet vester cibus efficiuntur: Nos quidem misimus Noe, dicentem suis: Deum praeter quem non est alius, adorate, timoris expertes. Eorum autem plures increduli dixerunt, eum nil praeter hominem esse, qui super eos exaltari voluit. Deo namque volente hoc, descenderent angeli: quod nec nos nec patres nostri prius viderunt. Hunc autem nil praeter hominem insanum et amentem, saltem ad horam dimittite. Illi igitur deprecanti, ut nos eum de suis contradictoribus vindicaremus, iniunximus, ut arcam iussu nostro praeceptoqua fabricaret, terminoque veniente, quod per aquam exeuntem de Tannor perpenderet, omnis generis rerum duo paria induceret. Peribit enim omnis, nisi quem sermo praecedens ratus liberaverit a summersione. Tu igitur pro illis me nequaquam preceris. Sed cum navem cum tuis ascenderis, Deo te liberanti a gente perversa gratias redde, et ut te loco bono sistat, cum ille sit optimus statutor, suppliciter exora. Quod quidem opus nostrum satis est sapientibus admirandum.

¶ Aliis deinceps a me generationibus creatis, ex seipsis nuncios misimus, dicentes: Invocate Deum, nil timentes: quia praeter eum non est alius. Illi autem increduli tum illi, tum diei futurae contradicentes, quibus abundantiam mundanam praebuimus, dicebant: hic non est nisi homo, comedens et bibens sicut nos, praedicans tamen nos mortuos et in pulverem redactos, iterum surrecturos: cuius vere sequax perdetur. Quippe Deo mendacium imponit, cui nos minime credemus. Seu namque vivamus, seu moriamur, non resuscitabimur, cum non sit, nisi haec vita tantum. Illum itaque precantem, ut eum de suis contradictoribus vindicarem, exaudiens, pollicitus sum eorum paucos futuros residuos, et eosdem se repraehensuros.

¶ Illos itaque pro voce verace repulimus, et destruximus, et eorum loco generationes alias excitavimus: quarum nulla suum terminum vel antecedit, vel subsequitur. Nobis itaque nuncios mittentibus, cuique contigit, quod sua gens continuate succedens contradixit illi. De quibus nos mira facientes, incredulis nonnunquam moram fecimus. Moysi quidem et Aaron fratre suo missis ad Pharaonem, gentemque suam, illi velut praesumptuosi contradicebant, dicentes: Nos quibus gens subiicitur, quomodo credemus illis duobus carnalibus, sicut et nosipsi: Perierunt igitur, et confusi sunt. Sed Moysi quidem librum ad scientiam memoriamque dedimus.

¶ Filium igitur Mariae, simul et ipsam, hominibus miraculum facientes, ipsis locum bonum et aquis amoenum habitandum praebuimus. Vos itaque nuncii de bonis comedite, bonaque facite. Ego namque vestros actus omnes perspicio, quem timentes adoretis. Gentes vero nostra praecepta discrepantes, suaeque legi congaudentes, in illa usque ad horam praefinitam derelinquite. Cogitant autem me neque prolem neque pecuniam daturum, nisi festinanter et ad nutum omnia perpetrem. Sed per memetipsum iuro, illi futura nescient. Deum timentes credunt ferentibus mandata nostra, et minime ponentibus Deo participem, atque pavescunt.

¶ Distributores nostrorum bonorum sibi datorum, et credentes se redituros ad Deum, ad bonum opus agendum proni promptique sunt: Quibus nulla fiet iniuria, nostro libro veracissimo prohibente, nec iniungente cuiquam nisi tantum possibile. Corda vero clausa, resistentiaque nostris praeceptis gerentes, sua negotia tarde peragent. Sed cum eorum magnates sumemus, precatum venient. Pro illis autem nemo precetur, quoniam per