114
sua respondebunt opera, et vobis vestra. Deus quidem bonos atque credentes priorum in terra vicarios statuens, et legem sibi dilectam confirmans, omnem timorem ab illis auferet, ut ipsum adorent, nec illi quenquam participem ponant: Deinceps incredulus factus, malus erit. Orationes, et eleemosynas, ac decimas efficite, prophetam sequentes, usquequo vobis misericordia tribuatur. Non opinentur increduli, se semper sic in terra mansuros. In ignem enim viamque malam proficentur. De ingressu quidem vobis subiectorum, seu minime ter pollutarum, vel de vestro super eos absque appellatione minime curandum. Cum autem ad mulieres accedunt, non intrent antequam clament: sicut et de prioribus diximus. Ita sua praecepta Deus explanat sapientissimus. Mulieres annosae, nuptiisque desperatae, minime se poliant vel ornent: sed bene se discooperiant. Se tamen tegere commendabilius est Deo, cuncta videnti et audienti. De caeco rursum, vel infirmo, vel claudo nullatenus tractandum. Non curetis item, quid edatis in domibus vestris, vel utriusque parentis, seu fratrum, vel sororum, vel patruorum, aut amitarum, seu avunculorum, seu materterarum, seu loco supposito clavibus amicorum vestrorum. Seu simul omnes comedatis, seu omnes disgregatim. Ingredientes quidem domos, salutate repertos illic. Deo namque placet salutatio. Sapientes autem, et in Deum credentes, suoque prophetae parentes, et ab ipso cum eo iuncti, quaerentes ante suum discessum, quid acturi sint, quibus tu pro libito consilium dabis, Deusque veniam. Boni namque sunt.
¶ Non invocet quisquam vestri Deum vel prophetam, sicut vestri quis alium. Ipse namque dinoscit omnes: volentes suis abrenunciare praeceptis: quibus maxime cavendum. Malum enim gravissimum illis accidet a Deo, cognitore voluntatum omnium, et omnium rege, cunctis sua facta monstraturo, die qua cuncta redibunt ad eum.
AZOARA XXXV.
In n. etc. Hominum multiplicator, qui super hominem suum posuit Alfurcam, ut toti genti castigamen esset, cuius sunt universa coeli terraeque, neque filium neque participem in regno suo sumpsit, omnia pro modo recto gerens. Increduli vero, dominos alios sibi, nulla facientes, sed contra nec eorum animabus nocivos seu proficuos, nec vitam nec mortem dare neque resuscitare potentes, adorant. Qui dicunt etiam non nisi mendacium esse: ad cuius effectum caeterae gentes auxilientur prophetae. Illis autem mentientibus, sicque male loquentibus, dic hunc non esse positum nisi a Deo pio, veniaeque datore, qui scit occulata coeli terraeque. Illi etiam credentibus intimant, Ne sequamini virum illum daemoniacum et amentem per incantationes. Comedit ut caeteri, atque per fora vadit. Quare non habet angelum custodem, elicientem sibi thesauros, aut facientem hortos, unde comederet? Haec tibi proponentes errant, nec viam rectam proficisci queunt. Deo vero multiplicatore volente, dabitur tibi melius, videlicet paradisus aquis amoena, simul et turres.
¶ Illos quidem de hora verace mentitos, mittemus in ignem, cuius a longe venientis strepitus et ira percipietur: Unde ipsi locum angustum igneum possessuri, clamabunt: Heu heu, quam malum locum obtinemus: Cum potius conqueri deberent, se pluribus malis locis inesse. Utrum hoc, an paradisus bonorum merces abundans, perpetuaque mansio, verax quam Dei terminus praevalet? Die quidem congregationis omnium, qua quaeremus invocatos loco nostri, an ipsi gentem aberrare fecerunt, an ipsi sponte deviassent, inquient: Nos alium quam te minime sumpsimus. Sed alios eo usque protraximus, quod vestrum praeceptum negligentes, in maliciam