117
noster est, et Deus priorum patrum nostrorum. Respondit, Hic vester legatus amentiam et insaniam prodit. Et Moyses: Me misit dominus orientis et occidentis, ac interpositorum. An dinoscis? Cui Pharao: Si ceperitis nominare alium Deum quam me, vos protinus incarceratis et vinctis adiungam. Moysi quidem dicenti, quid si cum re manifesta miranda venio? Inquit, Veni itaque, si verax es. Proiecit itaque suum lignum, et in serpentem ingentem redactum est, manusque sublevata cernentibus apparuit candidissima. Quod Pharao miratus, magnatibus et multitudini circumstanti dixit: En vere sapiens magus, et nos arte magica de terra eiicere proponens. Quid igitur hinc deliberatis aut vultis? Responderunt illi, fratrique suo, termino dato per omnes urbes coadunatum omnes sapientes magos cum administrationibus necessariis nuncios dirige. Illi deinde congregati loco dieque praescriptis, pompa populari comite, velut extimante illos fore victores, ad Pharaonem accesserunt quaesitum, quid illis patrata victoria tribueret?
¶ Ille quidem pollicitus est, se suos amicos familiares futuros esse. Moyse deinceps iniungente, quatinus ordirentur? Illi proiicientes funes et hastilia, confirmabant per honorem Pharaonis, se victoriam adepturos. Baculus autem Moysis proiectus, omnia opera eorum devoravit. Omnes itaque magi victi confitebantur subiecti, se Deum mundi totius, et Moysis, et Aaron adoraturos. Indignans inde Pharao dixit, An ei creditis, ante quam praecepi? Iste quidem vobis maior, vos artem magicam edocuit. Quod percipietis, cum vestras manus et pedes ex opposito recidam, et deinde vos suspendam. Dixerunt: Nos quidem hoc minime curamus, quoniam ad Deum transibimus, a quo nostrorum peccaminum veniam, velut primo credentes, speramus. Moysen deinceps iussu nostro gentem nostram educturum praemonuimus, quoniam Pharao per urbes homines coadunaturus, eum persequi et adversari proponebat, gentem suam animaturus, dicendo quod alii pauci essent, sui vero multi, ego quidem Deus illos extraxi ab hortis suis, et fontibus, atque thesauris, locisque bonis, et eorum haereditates filiis Israel tradidi. Moysen autem persecuti sunt per viam pravam et inviam.
¶ His illos et e converso videntibus, Moysis homines pavefacti dixerunt, se iam ab hostibus esse captos. Quos ipse consolans inquit: Deus me comitatur, docturus nos, quonam modo liberabimur. Ipse itaque per me doctus, mare virga percutiens, ipsum disgregavit: cuiusque pars collateralis quasi mons magnus apparuit, sicque credentes, Moysen omnesque suos caeteris omnibus, quod est mirandum, summersis, quod plures tamen minime credunt, ego Deus sapiens et immensus liberavi. Dic illis, qualiter Abrahae quaerenti patrem suum utrumque, quem adoraret et invocaret, responderunt: Idola colimus, et in hoc perseveramus. Et ipse: Audiuntne vos invocantes illa, vel bonum malumve facient vobis? Responderunt: Nos invenimus parentes nostros fecisse talia. Et ille: Nonne scitis illa, quae vos adoratis, mihi esse inimica, et Deo meo creatori, bonique doctori, victusque mei datori, et infirmitatis curatori?
¶ Idem me mori faciet, et ad vitam reducet, quem dic magna meorum peccatorum condonatorem spero. Tu Deus itaque mihi sapientiam praebe, bonisque connumera, me statuens illis aequalem, et in alio saeculo veridicum, et cohaeredem in paradiso, quam timentibus formosam promittis, effice, patrique meo suum errorem dimitte, meque die illa non vilifices: qua nec Proles neque pecunia proderit, nisi tantum ad Deum venienti corde puro. Malorum autem persuasoribus infernum patefaciens, inquiet: Ubi sunt quos adorastis Dei loco? prosuntne nunc vobis, an obsunt? Illos quidem, et quos adorabant,