118
adorabant, totumque Belzebub exercitum, in ignem capite subverso deiiciet. Quorum alius in alium controversiam et querimoniam aget: publice vero confirmabunt, se viam erroris secutos fuisse, quando praeceptis divinis fideique doctrinis non crediderunt, illis diabolis consentientes. Nunc autem prolocutore et vindice, ac extractore, amicoque bono caremus.
¶ Si redire possemus, ulterius crederemus. Haec mirabilia plures nequaquam credunt: Sed Deus immensus est, et omnia noscit. Noe gentem suam prophetis resistentem, sic allocutus est: Ego quidem ad vos mittor, nuncius veritatis et fidei. Deum itaque timete, me sequendo: qui nihil ob hoc a vobis postulo, sed a solo Deo rege mundi: Illi vero dicebant: Tibi quomodo credemus, quem tantum textores plebsque vilis sequuntur? Respondit, Sui quidem numerum, factorumque suorum noticiam Deus habet: nec ego reiicere possum, qui sum nuncius tantum et explanator. Illis autem minantibus Noe lapidationem et mortem, nisi retrahenti se inde, ipse Deum sic precatus est: Tu Deus, me a gente contradicente disgregans, me meosque fautores libera. Illum igitur, suosque, salvavimus in arca. Quod licet mirandum, pauci credunt: Deus autem immensus, omnia dinoscit. Gentem Hat legatis contradicentem, Hut sic affatus est: Non timeatis, quoniam ego sum nuncius aequitatis et fidei. Timete Deum, et sequimini me. Nil ob hoc a vobis petiturum, sed a solo Deo mundi domino,
¶ En in locis excelsis aedificia struitis, mirandaque facta in virtute quae geritis, ut sic timore mortis careatis. Me vero sequendo Deum timete, qui vobis tribuit pecuniam, et pecus, atque prolem, et hortos, ac fontes. Vobis autem diei gravis malum futurum pertimesco. Illos vero dicentes, unum enim est idem nobis incumbens, sive per te castigemur, sive non: cum hoc tantum priorum nugis assimiletur, nec nobis malum illud accidet: sicque contradicentes nostris praeceptis nos confundimus. Hoc tamen mirandum pluribus est incredibile: Deus autem omnia sapit. Gentem item Themuth legatis resistentem Schale precatus est, ut se nuncium veritatis et fidei sequendo, Deum timerent: qui illis absque timore penitus suas possessiones dimitteret, videlicet hortos, et fontes, ac messes, ac palmas fructum dulcem et bonum ferentes. Idemque praecipit eis, in locis excelsis bonas domos efficere. Et dixit: Deum timete, sequendo me, nil a vobis, sed a Deo mundi domino petiturum.
¶ Nefanda gerentes, et nil boni, destructoresque terrarum nullatenus imitemini. Illi vero dixerunt: Tu non es nisi magus, et amens homo, sicut et nos. Ut te veracem probes, miracula profer, atque Dei praecepta. Qui respondens ait, hoc esse unum. Camela semper illaesa diei determinata potatum ex aqua accedat, et vos similiter: illam vero laedentes, malum capietis. Illis etenim deinceps eam interficientibus, et se postea repraehendentibus, malum accidit. Quod mirum, plures nequaquam credunt: sed Deus immensus omnia noscit.
¶ Loth [1]interrogatus gentem contradicentem prophetis, quare non timebat, inquit: Ego vobis mittor nuncius veritatis et fidei, nil a vobis quaerens, sed a solo Deo rege mundi, quem timeatis, sequendo me. Quid abutendo maribus praetermittitis actum cum mulieribus naturalem, a Deo statutum? Dixerunt: o Loth, nisi te diverteris ab huiusmodi persuasione, te nostra manus eiiciet. Ille quidem se suos actus abhorrere confessus, Deum precatus est, ut eum ab huiusmodi gente factisque suis liberaret, eum itaque, cunctosque suos, praeter quandam decrepitam, liberantes, per imbrem immissum residuos omnes pessundedimus. Quod licet mirandum, plures non credunt: sed Deus immensus omnia penetrat. Scaib quoque gentem Aleicha contradicentem legatis quaerens, quare non timeret, ait: Ego sum nuncius aequitatis et
- ↑ Interrogatus pro sciscitatus, vel cum interrogasset.