Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/147

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

119


et iuris, nihil a vobis, sed a Deo solo petens, quem timeatis, sequendo me.

¶ Mensuras aequilibriter examinate, ne damni aliquid incumbat, seu detrimentum, nec hominibus res suas vilificate, nec terras pessundatum eatis, timentes Deum, vestri praedecessorumque vestrorum conditorem. Illi autem vocantes eum amentem, et nil super hominem, rogabant, ut ad suae veritatis firmamentum super eos aliquas coeli scissiones cadere faceret. Ille vero respondebat, Deum suos eventus dinoscere. Illis quidem contradicentibus, obscurae diei malum gravissimum et improvisum incubuit. Quod mirandum est, licet plures ignorent: Deus autem sapiens omnia noscit.

¶ Cum hoc tibi divinitus misso spiritus benedictus, penitusque iustus tuum cor penetravit, ut cum eo castiges Arabice, et manifeste. Has tamen virtutes in primis libris descriptas, filii Israel scire deberent. Si librum autem hunc cuilibet traderemus ad legendum, non crederet eorum quisquam: adeo pressimus incredulorum corda.

¶ Non enim credent ante mali gravis adventum, quod statim subitoque veniet. Quo contingente, dicent se minime castigatos fuisse, mentiendo. Nullam enim gentem confudimus, nisi praemisso monitore. Nec enim cuiquam iniuriam fecimus. Aduentumne velocem nostrae vindictae petunt? Quod enim quantumlibet morae spacium vitae suae permissum prodest, ad malum auferendum? Quod vere demum accidet. Hunc autem composuisse librum diabolis tum difficile, tum impossibile fuit: cum ipsi procul ab audientia semoti sint. Cum Deo nullatenus invoces alium, ne damneris: teque bonis atque credentibus parificando, gentem propinquam castiga. Cui te minime sequenti, dic: A tuis quidem operibus liber, illis dissideo, me Deo pio commendans, qui cuncta videns et audiens, vos oratum surgentes aspicit. Super peccatores autem, et mimos cantilenarum discurrentium, nil nisi falsa dicentium, diaboli quiescunt, nisi poenituerint, et credentes benefecerint, Deumque iugiter invocaverint, et post malum illatum se vindicaverint. Sciant autem increduli, quam viam profecti sint.

AZOARA XXXVII.

In n. etc. Haec sunt secreta Alchorani huius, libri clari, viam rectam docentis, et spem bonam pollicentis orantibus, et decimantibus recte dieique futurae credentibus. Incredulis autem, alio saeculo perdendis, malumque gravissimum passuris, suos actus pulchros apparere fecimus. Ipsi quidem caeci sunt. Tibi quidem hunc Alchoran ego Deus sapiens, et optime cuncta disponens, tradidi. Moyses allocutus suam mulierem de foco viso, unde pollicitus est se laturum illi partem ad calefaciendum se, seu quem rumorem commodum adveniens illuc hoc a me verbum audivit: Ego Deus mitis, mundi dominus, in nullis sollicitus, in ignem tibi proficuum, et etiam [1]cuicunque poscenti statuo, qui sum incompraehensibilis et sapientissimus, teque tuum proiicere baculum praecipio. Illum itaque proiectum Moyses videns, et quasi quid erroneum vel daemoniacum moveri, statione relicta timens retrocessit. Quem Deus consolans inquit: O Moyses, nullus apud me quisquam expavescat legatus, nisi tantum malefactor. Gerentem vice mali bonum, ego veniam faciens pie suscipio. Tua manus in sinu tuo posita, candidissima redibit. Illo deinceps ad Pharaonem gentemque suam malam profecto, novem cum virtutibus, illi praesumptuosi negabant eas, licet veras agnitas, incantationibus annumerando. Quis eorum malorum finis erat, percipito. David item et Salomoni sapientiam simul et abundantiam, unde nobis grates solverunt, prae caeteris bonis dedimus. Salomon quidem David sui patris haeres constitutus, inquit: Ego quidem garritus avium

  1. Circumquaeque positis.