121
num quam malum illa mala properaret? Si veniam a Deo postularet, adipisceretur. Responderunt: Tune tuique fautores estis nobis augurium? Quibus ille: Apud Deum tantum est auguriorum effectus atque peritia: quod vos nescitis. In Medina manebant novem cohortes terrarum vastatores, boni vero nullius authores.
¶ Illi quidem per Deum asserebant, se peremturos eum mulieremque suam noctu, dicturosque petentibus, se nullatetenus eorum interfectores novisse, hocque probaturos. Illis autem dolosis et proditoribus nos callidiores, ingenium ab illis improvisum obiecimus. Ob suas namque malicias eos destruximus, suasque domos evacuavimus: credentes autem atque timentes salvavimus. Ex hoc autem sapientes mirari queunt. Loth autem suam gentem increpanti, quoniam viris abutentes, suis neglectis foeminis, insaniebant, respondebat: Ille, gensque sua tota balneis utentes eiiciantur. Nos autem eum, omnesque suos fautores, praeter foeminam suam annosam atque decrepitam, liberantes, residuos per pluviam castigatis incredulis pessimam secuimus.
¶ Gratia divina salusque super Dei gentem electam, incredulae praecellentem. Quis aquas ad speciosarum arborum ortum e coelis demisit, omniaque creavit, nisi Deus? Hi vero nil creare potentes, a recto digrediuntur. Quis item terram stabilitate fundavit, et in ea montes et aquas ac maria distinxit? ventis obedientibus imperat? indigentibus invocando respondet, et malum aufert? caeterosque caeterorum vicarios efficit? in umbra noctis terra marique ducatum praebet, praeter Deum? Item ipse quidem primus creator omnium, omnia secundo vivificabit: victum e coelo terraque tribuit. Vestri tamen plures immemores et negligentes sunt omnium harum Dei virtutum, collatorumque beneficiorum. Ipsi quidem omnium altis simo molestum est, quod illi participem ponunt, praeter quem non est alius Deus: nec ipsi suum dictum demonstrare queunt. Praeter ipsum autem nemo scit coeli terraeque secreta, nec horae publicae resurrectionis: Unde plures [1]ambiguiter ratiocinantur ut caeci. Dicunt enim: Nos patresque nostri in terram et ossa redacti, quomodo resuscitabimur? Hoc tamen antiquorum dictum mirabile, nobis nostrisque patribus saepius est relatum.
¶ Tu vero caeteris persuade, ut per terras eant fines malorum perscrutatum, nil curans de illis, nec inde sollicitus, quod quaerunt: Quando continget hora illa, si veritatis es conscius? Quibus tu respondeas: Forsan cito. Deus est autem in suam gentem beneficus, licet pluribus ingratis, qui suorum secreta cordium dinoscit. Liber enim evidens et clarus, nullum occultum praetermittit. Hic Alchoran filiis Israel maximam partem eorum, in quibus dissident, patefacit, viam rectam et veniam bene credentibus ostendens. Deus autem omnia noscens, suo iudicio cunctorum controversias discutiet.
¶ Tu super verum evidens confirmatus, Deique tutelae subiectus, nec mortuos seu surdos, quoniam in errorem divertunt Dei praeceptum audite, nec caecis viam rectam ad erroris sui repulsam aperire, nullos tandem nisi bonos, praeceptisque nostris parentes corrigere perfecte poteris. Quando nostrum mandatum illis accidet, et incumbet illis, quoniam infirmi sunt, bestiam e terra colloquentem producemus die, qua partes quarumque gentium nobis contradicentes coadunabimus, dimoventes eas incarcerabimus. Quibus advenientibus dicemus: Vos nescientes et obdurati nostris praeceptis contradixistis: vos quid scivistis? Ob suum malefactum elingues, mutique fient. Nonne vident, nos noctem quieti somnoque, diemque luci deputasse? Hoc quidem
- ↑ ambigunt renuunt ut caeci. Resurrectio generalis mortuorum.