Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/151

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

123


sis exactor. Quidam autem a capite civitatis adveniens, inquit: O Moyses, populus ille te morti tradere nititur. Ego vero tibi fidelis existo. Exivit itaque timidus, sibi cavens, et deprecans Deum, ut eum a gente mala protegeret.

¶ Ad terram autem Madian facie sua versa, dixit: Deus forsan me viam rectam docebit. Madian quidem adveniens inter homines adaquantes pecora, duas puellas pro verecundia retrocedentes invenit. Quae ab illo quaesitae causam recessus, dicebant, se nequaquam aquaturas ante pastorum discessum, cum illae verecundae patrem antiquum haberent. Ille deinceps eas adaquare faciens, in umbra discedendo dixit: Tu Deus mihi nil habenti necessarium, aliquid tribue. Qui deinceps advocatus per alteram puellarum, verecunde dicentem, Pater meus tibi nostram adaquationem remunerare proponit: accedens omnes suos eventus sibi prodidit. Cui ille, eum consolans, inquit: Ne timeas, iam enim a gente mala liberes. Altera filiarum postulante patrem, ut eum sibi clientem et mercenarium, velut fortem atque fidelem conduceret, pater Moysen allocutus est: Ut harum mearum filiarum ducas alteram, annis octo, seu te volente, decem (ego namque tibi futurus commodus, nil contra tuum velle postulo) servias, exigo. Cui Moyses respondens, et absque sollicitudine favens, Deum illius pacti testem advocavit. Termino deinceps completo, muliereque ducta, focoque viso in monte Sinai, foeminae suae gradum sistere praecepit: donec vel inde rumorem aliquem, vel aliquam ignis portionem, ut illa se calefaceret, afferret. Veniens igitur a parte dextra ad arborem fructificantem, vocem huiusmodi percepit: O Moyses, ego sum Deus, mundi dominus.

¶ Moyses Dei iussu suum baculum proiiciens, ipsumque mobilem quasi daemoniacum perpendens, pede moto recessit, nil tamen mali suscipiens. Ipse autem iussu nostro deinde rediens securus, et manum suam in sinum mittens, et hale coniungens, ipsam exire candidam videbat. Ille quidem iussus has demonstrare virtutes Pharaoni, gentique suae, male respondit: O Deus, ego reus apud illos ob homicidium statutus, timeo perimi. Fratrem meum Aaron expeditioris linguae, maiorisque facundiae, ut mihi sit adiutor, verborumque meorum probator, contradictionisque discussor, mecum mitte. Cui Deus inquit: Te fratre tuo corroborabimus, et iudicium atque vim ac discretionem conferemus, et cum tuis fautoribus vincere faciemus absque laesione. Illos itaque nostras virtutes ostendentes, caeteri magos esse perhibeant, cum nec patres sui prius talia vidissent. Moyse dicente, Deum agnoscere veracem, et habiturum finem bonum, qui minime prodest retrocedentibus, Pharao taliter magnates suos atque plebem affatus est: Deum praeter me scire non potestis. Hemen autem illi artifici Pharao praecepit, quatinus ex lateribus turrem munitam adeo sublimem sibi strueret, ut Deum Moysis transcenderet: quem nil dicere nisi falsum opinatus est. Illum igitur insurgentem in nos iniuste, nec opinantem se rediturum ad nos, cum exercitu suo sumptum in mare summersimus. Ecce talis eorum finis extitit.

¶ Hos sic igni deputatos, in hoc saeculo malorum copia confusioneque pressimus, et in futuro maioribus poenis affligemus, nullum vindicem habituros. Post praedecessorum confusionem Moysi librum praebentem lucem, viamque rectam, et veniam ac sapientiam credentibus, praebuimus. Tu quidem nequaquam tunc partem occidentalem obtinens, nec inde testis, neque visor affuisti: Sed nos vitae longitudinem per generationum