124
nerationum seriem extendimus. Tu rursum minimae genti Madian praedicatum missus fuisti, suis sibi legatis traditis. Moyse rursum legem accipiente in monte Sinai, nequaquam affuisti. Nunc autem te divina pietas misit, praedicatum gentibus, atque doctum eas, minime prius eruditas. Si malum quidem ob suarum manuum opera prius illis incubuisset, dicerent: O Deus, Si nobis nuncium mitteres, eum sequentes in te crederemus. Nostris autem praeceptis advenientibus, inquiunt, Se talia velle, qualia Moyses attulit, quibus plures contradixerunt, affirmantes eos magos esse manifestos, sicut et te moderni. Quibus tu dicas, librum isto meliorem nostrum dictum affirmantes afferte, eumque benivole sequar.
Illis vero minime tibi respondentibus, scias eos nil nisi voluptates suas et vota sequi. Quis huiusmodi incredulis linquentibus viam Dei, non dirigentis malos ad eam, deterior existit?
¶ Sermones seriatim sequentes ad hominum doctrinam conteximus. Quibus viri iam libro prius ditati perceptis, et electis se credere confitentur, eosque divinitus positos affirmant. His quidem suum duplicabitur beneficium, eo quod induraverunt, et beneficiis peccata triverunt, bonaque sibi data bene distribuerunt, auditisque mendaciis recedentes dixerunt, Nos quidem nostram sectam recusavimus: Salus super nos, vestra vobis opera, nobisque nostra respondebunt. Tu nullos, nisi Deo faciente, in viam rectam diriges. Dicunt increduli, Si tuam tecum viam proficiscimur, e terra forsan eiiciemur. Nonne nos undique victum divitiasque ferri ad tuam haram fecimus? Omnium villarum a nobis distractarum mansiones nulli, nisi perpauci, post reaedificabant. Nos autem omnium haeredes sumus, qui nullam villam nisi praemisso nuncio gerenda praedicante, eamque malorum hominum tantum confudimus. Vobis quidem nullam pecuniam, nisi mundanam, et illius ornatum, quibus apud nos meliora sunt, praebuimus. An sensu caretis?
¶ Mundanae pecuniae dives, in saeculo futuro perdetur. Omnis pactum a nobis cum illo firmatum proculdubio reperiet die, qua Deus interrogabit de participibus positis. Illi quibus hoc verbum Dei unum pertinet, inquient: O Deus, nos ad hoc per illos deducti fuimus, iam vero recedimus. Deus autem iniunget, eius advocatione participes. Quibus deinceps advocati nil respondebunt, eorum viso periculo, qui rectam viam in hoc saeculo minime secuti sunt. Quos Deus interrogabit: Cur legatis non paruerunt, in caecitate stultitiaque manentes, nec ab aliis peritiae quicquam perscrutati? Qui poenituerit, et credens benefecerit, Deo propitiante bonis associabitur. Deus enim incredulorum dicta minime curans, ore prolata, cordeque retenta perspiciens, cui soli gratia debetur omnis in hoc, saeculoque futuro, omneque iudicium, et ad quem omnium fiet reditus, quem vult eligit, omneque velle ad effectum suum perducit.
¶ Si Deus ipse noctem continuam protraheret, quis diem induceret, vel e converso? Non auditis? nonne videtis? Ipse quidem solus sua pietate diem motui quaestuique necessariorum, noctem quieti condidit. Unde grates illi maximae reddendae. Cum advocatis participibus iudicii die, et de quaque gentium adhibitis testibus sui cultus, et orationem fidei quaeremus, agnoscent omnes increduli unum solum Deum et veracem esse, seque prius errasse confitebuntur. Karon cuidam subiecto Moysi tantam thesauri copiam contulimus, quod ipsius claves solae camelum fortem gestantem eas, fere pressere. Quem sui praemonentes, sic affati sunt: Tuam pecuniam, nequaquam tibi gaudium seu spem extimes, sed tuae partis huius