Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/153

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

125


ius saeculi non oblitus, illinc aliud saeculum tibi compara, et a malis operibus cessans, caeteris, ut tibi Deus, beneficus esto: Tibi namque consimiles aliter agentes Deus abhorret. Ille vero respondebat, hoc sibi nullatenus esse datum, nisi tantum sapientia sua. Nonne vidit multas gentes tum eo potentiores, tum ditiores, a Deo fuisse destructas? Nonne culpas incredulorum finemque perscrutari voluit? Illum deinceps cum summis ornatibus exeuntem, amicis mundi praeferentibus, illiusque pecuniae maximae consimilem quantitatem optantibus, sapientes responderunt, eos malum et votum et verbum fecisse, apud Deum enim servatur optima remuneratio, quam solum timentes et benefacientes adipiscentur.

¶ Tellure deinceps illum domumque suam cum pecunia tota funditus absorbente, cum nec ipse nec alius eum protegere posset a Deo vindice suo, prius desideratores pecuniae se redarguendo dicebant: Vere Deus omne velle suum complens, cui vult, commodum atque potentiam confert. Vobis quoque fere consimile contigit. Deus enim incredulos nullatenus diligit. Nos alius saeculi curiam daturi, supplicibus in nos nullatenus insurgentibus, nec terras vastantibus, sed timentibus, splendidissimam mansionem tribuemus: quo quisque beneficiis venturis suis meritis melius accipiet. Cum peccatis autem veniens, secundum opera sua tantum mercedem sortietur. Qui tibi misit hunc Alchoran, te die futura ad se reducet, discussurus qui viam rectam, quique falsam secuti sunt. Tu librum ex insperato tibi missum habens, ab illius mandatis nequaquam ulterius digrediaris. Ne sis incredulus, vel incredulorum adiutor, nec cum Deo Deum alium, cum ipse sit solus, participe carens, invoces: Praeter quem solum omnia pereunt, et ad ipsum iudicia facturum redibunt omnia.

AZOARA XXXIX.

In n. etc. Peccatores falso iudicantes, se bonorum fore victores, opinati sunt, me passurum eos dicere pro suorum antecessorum consuetudine, videlicet quod credant: Cum ipsi potius fidei nullius, et increduli, cordisque pravi sint, egoque dinoscam, quis verum, quis falsum proferat. Sperans se Deo couniendum, cuncta videnti et audienti, hoc apud Deum ratum inveniet. Praedator et expugnator, non nisi sibi tantum operantur. Deus enim ob curam hominum et actus parum sollicitatur. Poenitenti, beneque gerenti, suorum peccatorum pondus auferens, mercedem suis actibus maiorem tribuam. Omnis homo bonus, suis parentibus benefaciat: Illos tamen nullatenus sequens, si precentur eum, ut cum Deo participem ponat, vel malam legem imitetur. Vos enim omnes redibitis ad me, omnes vestros actus revelaturum. Credentes, et benefacientes, bonis associabimus. Sermonem confitentium se in Deum credere, de illo tamen male loquentium, iramque divinam, in eadem trutina libra. Aliqua re divinitus adveniente, se nobiscum adhaesisse confirmant. Nonne Deus dinoscens credentes et incredulos, huiusmodi mentes hominum illis etiam perfectius penetrat? Incredulorum persuadentium credentibus, ut suam viam sequantur, illis false promittendo, se laturos eorum peccata, cum hoc sit illis impossibile, suorum peccatorum mole pressis, sermo saeculo futuro pertractabitur. Noe vestrum legatum inter suos annorum mille spacio minus quinquaginta annis moratum, suosque fautores in arca salvavimus, caeteros autem diluvio summersimus: quod est sapientibus mirandum. Abraham item suae genti persuasit hoc dicens: Deum invoca, timens ipsum. Hoc est enim omnium optimum. Illius loco