Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/160

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

132


aliis incumbere villis optaret.

¶ Prophetam tamen ducem, et persecutorem bonum, in Deo sperantem, eumque multum invocantem, dieique futurae credentem habebant. Boni quidem illis exercitibus visis, Deum suo prophetae verbum misisse, sibique terminum illum proposuisse firmabant: sicque fides eorum et meritum creverunt. Credentium illud Dei verbum quidam morti subcubuerunt, quidam superstites nihil inde mutaverunt. Deus autem credentes ob fidem suam optime remunerat, incredulos damnat, vel forsan sua pietate subveniente veniam tribuit. Reducentur quidem increduli irati, velut nil boni lucrati, Ad Deum ipsum, qui fortis et potens bonos a lite protexit: Illis rebelles, a suis sublimatibus deposuit, et eorum cordibus impressit. Unde eorum quidam mortem, quidam captivitatem passi sunt: vosque suarum terrarum et caeterorum etiam hominum, nondum a vobis visorum, suarumque pecuniarum haeredes Deus omnipotens constituit. Tu propheta tuas sic mulieres alloquere: Si vitam et ornatum huius mundi malueritis, velle vestrum vobis dabo, formoseque dimittam. Si Deum autem, atque prophetam, aliamque vitam plus dilexeritis, vobis, velut et omnibus bonis, Deus veniam mercedemque maximam tribuet, beneficium duplicando, gaudiumque plenum praebendo. Omnis quidem a prophetae mulieribus quid nefandum vel non gerendum postulans, malum suum a Deo duplicatum inveniet.

¶ Omni quoque mulieri prophetae, Deum et ipsum sequendo benefacienti, meritum suum duplicabitur. Vos prophetae mulieres si timueritis, caeteris nequaquam similes, nolite verba blanda seu lasciva proferre, sed honesta et cognita. Homines etenim cordis infirmi, tunc a vobis aliquid non agendum sperarent. In domibus vestris manete, non euntes modo priorum: et orationes ac eleemosynas gerendo, Deum atque prophetam imitemini, et Dei sapientiam suaque praecepta lecta super vos nominate. Deus enim a vobis, quoniam prophetae domum inhabitatis, omne malum auferre proponens, vos lotas et benedictas esse desiderat, cum sit mitis atque sapiens. Viri, seu foeminae, se Deo penitus voventes, et credentes, ac orantes, et veraces, et indurantes, ac flentes, genuaque Deo flectentes, et eleemosynas ac ieiunia peragentes, castitateque perseverantes, et Deum iugiter invocantes, a Deo veniam et gaudium plenum assequentur. Non decet virum, seu mulierem benefacientem, non adhaerere iudicio dato, foederive praecepto a Deo seu propheta. Tu vero virum a Deo ditatum affatus, dicendo, Tene mulierem, timeque Deum, quidnam a solo Deo notum, plus homines quam deum, timens, timuisti, licet Deum plus timere deberes. Post moram igitur sui mariti pro velle suo cum illa, tibi permisimus illam ducere sponsam. Licet enim etiam bonis omnibus, post discessum suum a maritis, quas libet Deo iubente ducere. Non erat igitur prophetae curandum tum Dei mandatum, tum praedecessorum morem divinitus statutum exequi. Deusque solus est sufficiens dinumerator, sua mandata ferentium, et se solum timentium. Machometus nequaquam pater alicuius, vestrique tantum Dei, scientis omnia, legatus, postremum omnium sigillum et cumulus accessit.

¶ Viri boni, Deum iugiter, mane vespereque ipsum adorantes, invocate: qui vobis beneficus atque propicius, sicut et angeli sui, vos e tenebris ad lucem reducit: gaudiique pleni dator, die congregationis verbum salubre profert. Tu propheta, missus a nobis testis et nuncius, ac gentis corrector, eiusque prolocutor coram Deo, luxque manifesta bonis, nunciaturus se gaudium plenum habituros. Malos et incredulos non sequere, sed potius illos