133
los linquendo, te Deo prorsus, quia salutem sufficienter praestat, commenda. Viri boni, si mulieres desponsatas intactas dimiseritis, illis munera faciendo, formose dimittite. Et ipsis deinceps de mora determinata non est curandum. Tibi quidem, o propheta, mulieres omnes, quibus donando dederis, et omnes tuae manui per emptionem suppositas, et amitae tuae materteraeque filias, omnes item bonas mulieres, tibi volenti gratis subcumbere cupientes, hocque tibi soli permittitur, licitas constituimus. Iam notum esse censeo, quid tibi et caeteris bonis de mulieribus vestris, atque de suppositis manibus vestris agendum sit.
¶ Has a te semove, illas adiunge, pro velle tuo: nec prius abiectis, si dilexeris eas, molesteris. Illae namque tuo voto parere debent. Deus autem sublimis et sapiens, vestrorum secreta cordium agnoscit. Post illas tamen non est tibi licitum, alias, licet placidiores et habiliores, pro tuis mutuo sumere, nec aliquam etiam illarum vice sumere, nisi tantum tuae manui subditas. Deus enim omnipotens, omnia penetrat. Nullus prophetae domum comestum ingrediatur, nisi vocatus. Tunc autem accedans, pransus statim exeat, nec aliquod ibi ridiculum seu ludum agat. Hoc enim est prophetae nocivum et taediosum, qui vos verecundatur. Sed Deus quidem verum absque verecundia promit. Quaerens autem quodlibet, extra portam maneat. Hoc enim est optimum. Neminem quidem oportet vel prophetam in aliquo laedere, vel uxorem eius nunquam post eum habere: cum hoc Deo molestum sit, atque grave: qui perfecte perspicit, si quid clam seu palam fecerit quis. Nemo tamen zelotypia torqueatur, ob patres, vel fratres, seu filios, vel nepotes, aut mulieres ingredientes, seu subditos. Deum timete, testem omnium. Cumque Deus et angeli propter prophetam exorent, vos quoque Deum precemini pro ipso, ut ipsum salvet et protegat. Male loquentes de Deo atque propheta, in hoc saeculoque futuro a Deo repellendi, grave malum patientur. Malum quoque dicentes de bonis viris, seu foeminis mentiendo, mendacii gravisque peccati supplicio punientur. Tu quidem propheta generaliter iniunge tuae, cunctorumque bonorum mulieribus et filiabus, ut suas facies quantum licet tegant, ne quales sint videantur: vel malum de illis verbum proferatur, cuius veniae Deus largitor est. Nisi se converterint inconstantes, cordisque pusillanimis de Midena, malum maximum a me suscipient. Vestri propinqui non nisi parum mansuri, ubique repulsi, et quovis reperti perimantur.
¶ More priorum adhuc invariabili de Deo dubitantes, et quaerentes adventum illius horae, sciant Deum solum hoc dinoscere, et fortassis illico veniet. Illos autem Deus repudians, igne perpetuo damnabit, omnis tutoris et vindicis expertes. Die quidem, qua suas in igne facies volvent, optabunt se in Deum sequendo prophetam credidisse, et conquerendo dicent: O Deus, nostris magnatibus atque potentibus, causa videlicet erroris nostri, quos nos secuti fuimus, malum imputa, longiusque repelle. Viri boni, non imitemini male loquentes de Moyse, qui per Deum a praviloquio liberatus, honestus et bonorum exemplum apparuit.
¶ Deus facta vestra diriget, peccataque dimittet: quem, atque prophetam quilibet sequendo, magnum quid adipiscitur. Conditionem vestram fidelem, super coelos et terram ac montes firmatam, homo suis adsumpsit humeris: quam postea derelinquens, malus et inscius est effectus. Incredulis quidem viris seu foeminis, suisque participibus, Deus flagitium inferet: Bonis autem omnibus, veniam et gaudium tribuet. Est namque piissimus, veniaeque dator.
Azoara