135
cunctis gentibus boni nuncius, et castigator, quaerentibus huius adventus terminum, dic, illos habere terminum, quem nec etiam per horae spacium vel praecedere vel sequi queunt.
¶ Increduli nunc dicentes, se nec huic Alchoran nec tuis verbis praesentibus fidem adhibere velle, resuscitati coram Deo litigium committent mutuum. Debiles enim et pauperes magnatibus atque potentibus inquient: Vos quidem nostrae damnationis et incredulitatis occasio fuistis. Vos enim die noctuque praecepistis, nos nullatenus in Deum credere, sed illi participes ponere. Unde nunc malo viso, se nostra corda remordent. Respondebunt illi: Nos quidem nequaquam vos seduximus, nec aberrare fecimus: sed vos ipsi potius nocentes et increduli permansistis. Nos autem horum et illorum colla, sui meriti remuneratores, cathenis onerabimus. Nunquam nuncium aliquem cuiquam gentium misimus, quem non increpassent sui principes atque magnates, dicendo: Tu tua praecepta perfice: Nos autem maiori potentia proleque pollentes, nec illis credemus, nec secundum dictum vestrum confundemur. Heu heu: Nonne sciunt, Deum pro velle suo huic multam, illi parvam, alii nullam potentiam tribuisse? Coram quo nil nisi fides et beneficium proficiet, nisi tantum credenti, et bene gerenti, qui duplex meritum et paradisum indubitanter possidebit. Omnis autem nostris mandatis resistens, malum evidens et maximum incurret. Deus enim largitor optimus, pro velle suo munera facit, et consumpta restaurat. Coram quo nos congregaturo cum dicemus angelis, illos vocasse nos omnes, respondebunt: Nolit Deus conditor noster, et dominus. Sed eorum plurima pars incredula diabolos adorabat, quorum hodie nullus cuiquam bonum seu malum facere potens existit. Gustet itaque fervorum ignis, cui credere noluit. Increduli namque nostrorum praeceptorum atque virtutum lectionem audientes, inquiunt: Hic homo non est nisi magus et mendax, totum fictitium ab ipso compositum afferens, et nos sic a patrum nostrorum secta divertere proponens. Quippe sui quoque praedecessores nostris prophetis, sicque mihi contradicere soliti sunt. Sed haec gens, cui nec librum legendum, nec prophetam ante te misimus, sibi consulat, et deliberet: vel simul, vel separatim singuli, seu quodlibet quid agere disponat, quidque sibi commodum sit. Omnes autem non obedientes huic tanto castigatori misso, quem daemoniacum et magum appellant, grave malum patientur: Ipse vero nil a vobis, sed a solo Deo cognitore omnium secretorum et teste, qui eum veritatis nuncium misit, expectat. Inde cum quo veritas accessit, unde nec apparet, nec revertitur falsitas, sive viam rectam nunc a Deo mihi patefactam, seu pravum errorem sequor, mihimet tantum operabor.
¶ Illis quidem turbationem immittens, quam nullatenus evadere poterunt, loco sumam eos angusto, et breviter. Mihi namque prius ignorata dicendo, suasque voluptates sequendo contradixerunt: Sicut et prius praedecessores sui, prius ambigentes, et illicita perpetrantes.
AZOARA XLV.
In n. etc. Deo quisque bonus gratias reddat, qui coelorum et terrae conditor, angelorum quosdam habentes duas alas, quosdam tres, quosdam quatuor, (cuique etenim pro velle suo commodum auget) misit: quo beneficium cuilibet dare volente, nemo disturbare: prohibente vero, nemo dare poterit. Ipse namque solus omnipotens, solus omnia faciens, vobis coeleste terrestreque bonum praebens, praeter quem non est alius Deus, omnibus imperat. Cur igitur o viri suorum beneficiorum immemores