136
memores estis, et in eum non creditis: Si tibi contradixerint, similiter et praedecessoribus prophetis fecerunt. Omnium tamen Deus finis est, cuius omne mandatum verum est. Ipsius itaque praeceptis contradicere, vel huius saeculi vitae confidere nullatenus velitis: sed diabolum vobis semper adversantem, aeterni ignis malique persuasorem, prorsus contemnentes evitate. Increduli quidem grave malum, credentes et benefacientes veniam et gaudium habebunt. Perseveret in factis iniustis, cui placent: nec hoc tibi molestiam inferat. Deus enim sciens hunc deviare, illum recte procedere, pro velle suo perficit: qui cunctos alia vice vivere faciet aequali potentia, qua terram excitat per ventos et nubes atque pluvias. Apud Deum est omnis operis verbique boni sublimatio: Peccatoris velut grave malum passuri, fiet opus omne incommodum et insusceptibile.
¶ Deus e terra vos plasmavit, et deinceps e spermate sui consimiles produxit: sine cuius scientia nulla mulier fit gravida, nec vita cuiusquam augetur, nec minuetur, nisi secundum libri praedeterminationem. Ipse item aquas dissimiles condidit, hanc videlicet dulcem potui bonam, illam salsam et amaram, e quibus carnes recentes comestui, et vestes ac ornatus elicitis, et in illis navigando curritis: Inde grates ipsi Deo reddere debetis. Ipse quoque diem nocti, et e contra, inducit: Solem et lunam ad terminum statutum promoveri praecepit. Et ille quidem est Deus vester, omnibus imperans, omnia regens. Illi vero quos adoratis Dei loco, nec etiam quantum est alkitiner mandant, nec vocati audiunt: et licet audirent, minime responderent, saeculoque futuro vobis contradicent. Scito te nullum dicere vobis hoc, nisi scientem, vos quidem omnes erga Deum omnibus abundantem semper glorificandum, pauperes estis: cui nequaquam esset difficile volenti omnes vos perdere, et cum gente nova redire. Tu peccatum omne dicendo seu gerendo semper evita, Tantum timentes Deum et orantes castigans. Omnis benefaciens, sibi prodest. Ad Deum autem omnes redibunt, coram quo non sunt aequales caecus et videns, nec lux et tenebrae.
¶ Non item coaequantur fervor et refrigerium, nec vivus et mortuus. Deo quidem auditum cui vult praebente, cum sit omnipotens, tu nequaquam, cum sis castigator tantum a nobis missus, veritatis nuncius, mortuos audire facies. Si tibi contradixerint, similiter et legatis prius missis cum virtutibus divinis et psalterio, libroque lucido. Omnibus enim gentibus legatos misimus, quibus contradictis incredulos confudimus: Quorum quis esset finis perpende. Soli tamen sapientes Deum sublimem, veniaeque datorem timent, qui per aquas coelitus missas arbores multimodas, et montium has partes albas, illas rubeas, corvosque nigros et homines et bestias ac pecora coloris multimodi condidit. Librum divinum legentes et orantes, nostraque bona sibi commissa clam et palam distribuentes, sperent mercaturam nullatenus decepturam eos, sed sua merita completuram. Deus enim glorificandus veniam tribuit, meritumque multiplicat.
¶ Hunc librum veracissimum tibi missum confirmantem, quod tuis inest manibus, haereditatem tribuimus bonis hominibus: Quorum quidam animabus suis nocivi sunt, quidam vero minime, quidam vero benefici. Et hi lucrum maximum, videlicet paradisum, ubi torques aureos et margaritas, vestesque sericeas habebunt, adepti autem, Deum pium et gloriosum laudabunt: eo quod eis illius curiae mansionem absque tactu laboris et mali praebuit. Increduli vero focum gehennae mortis, et alleviationis expertes possessuri, secundum commune meritum incredulorum clamabunt: O Deus, eiice nos hinc, et amodo melius operibus praeteritis properabimus. Deus autem respondebit: Nonne