Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/165

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

137


Nonne vobis nuncium misi, vitamque tribui, ut memores et sapientes efficeremini? Malum tutoris et vindicis expertes gustate. Deus quidem scit cordium et coelorum ac terrae secreta, qui vos praedecessorum vicarios, auditores et mandatores in terra constituit. In quem quisquis non crediderit, nil coram ipso, nisi damnum et iacturam sentiet. Vestri participes invocati loco Dei, quam in terra potentiam, vel quam coeli portionem habent? An misimus illis librum illius sectae doctorem? Mali vero malos, non nisi cum nugis, et male castigant.

¶ Deus quidem coelum et terram' 1 suis in locis immobiles tenet: quo movente illos a loco suo, nemo retinere poterit. Licet nunc iurent, se futuros meliores suis antecessoribus, si nuncium haberent: tamen nunc missus eis nuncius, nil nisi praesumptionem, et incredulitatem, et a bono discessum augmentat. Mores enim tantummodo patrum suorum obstinaciter amplectuntur: Sed mos divinus est immutabilis. Quare non perscrutantur fines suorum antecessorum, qui potentiores et ditiores illis, nunquam omnipotenti sapientique Deo in coelis terrave quicquam auferre poterant? Si Deus autem illico de factis hominum se vindicaret, nihil in mundo dimitteret. Sed ipse providus et patiens, eos ad horam terminatam differt, in cuius adventu Deus optime perspicit, quid suis facturus est.

AZOARA XLVI.

In n. etc. Per hunc librum sublimi pioque Deo compositum, tibique missum ad castigationem hominum a suis patribus, quippe negligentibus et insciis, nequaquam correctorum, tu es nuncius verax. Verbum autem incredulitatis plurimorum cordibus firmatum est: quorum colla cathenis onerabimus mento nisum presso. Licet enim suis manibus insit arbitrium voluntarium, caeci tamen semper nunquam credent, sive castiges sive non. Nullus enim a te castigetur, nisi verborum tuorum imitator, et Deum timens, ac sperans daturum ipsum sibi veniam et gaudium saeculo futuro.

¶ Nos mortuos omnes vivificaturi, omnes suos praecedentes actus in evidente libro scriptos eis revelabimus. Dic illis exemplum de gente villae, quae duobus nunciis primo missis contradixit. Eisdem quoque rursum advenientibus, tertio comitatis, et dicentibus se missos illi nuncios, rebellis extitit dicens: Per vos tantum homines, sicut et nos, nihil unquam mandavit Deus: sed vos mendaces advenistis. Illi vero responderunt: Deus scit nos esse nuncios, quibus nil nisi nuncium patefacere pertinet. Illis dicentibus, Omine malo vos vidimus: unde vos nisi cito facto discessu lapidabimus, poenisque magnis affligemus. Responderunt nuncii: Super vos onus vestrum, qui licet nobis docentibus et admonentibus, prodigi profluique manetis. Interim vir quidam a parte villae remotiore veniens, inquit: Hos nuncios viam rectam absque nostri precii petitione docentes, omnes sequamini.

¶ Deum mei factorem et resuscitatorem quare non invocem? Quomodo sui loco Deum alium sumerem: Illo namque volente mihi nocere, nullus vindex vel adiutor aderit, quin malam viam proficiscar. Ipsi itaque confitenti, se in Deum suum credere, et optare gentem suam scisse, quod iam Deus eum bonum effecit, illi paradisum polliciti sunt. Incredulis autem illis sola nox immissa, nullo divinitus postea praecepto misso morti tradidit. En quantum infortunium illis incubuit. Omnem enim nuncium illis missum irridebant. Nonne perceperant, nos prius multas gentes confudisse? quarum nullus reditus ad eos permittebatur? Omnium autem ante me congregatio fiet.

¶ Nonne viderant nos terram excitasse, indeque grana suo comestui necessaria produxisse, et vineas atque palmeta, fontesque, ut de fructibus laboreque manuum suarum homines comederent,