Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/166

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

138


mederent, omniumque terra nascentium, et animalium et rerum ignoratarum par unum fecisse, obscuramque noctem, admirandum gentibus die recedente, solemque nescium quietis in cursu suo, lunamque per mansiones promoveri, usque diminuta sicut scopae subtile lignum et antiquum appareat? Cur igitur Deum horum factorem omnium, incompraehensibilem, et sapientem, non glorificant, nec adorant? Eodem quoque dispositore nec sol lunam consequitur, neque nox diem praecedere potest. Haec enim in circulo disponuntur. Est item illis admirandum, quod filii sui navibus oneratis per aequora currunt.

¶ Alias item illis equituras fecimus, si nos eos aqua summergere velimus: Nec verbum contra proferent, nec protectorem invenient, nisi nostra pietas subveniat, eos ad tempus finitum dimittens. Quum dicitur illis, Timete, credentesque benefacite, ut misericordiam et veniam assequamini (nullos enim nisi digredientes et incredulos percussit vindicta divina) bonaque vobis a Deo commissa distribuite: respondent, Quare daremus huic vel illi cibum, aut aliud? Deus enim illi daret si vellet. Ecce quam errore manifesto vexantur: quaerentes a te terminum, si verax es, non expectant nisi vocem subito venientem super illos, negotia sua causasque tractantem. Sed tunc nec quicquam mandare, nec suos revocare poterunt. Buccina namque sonante, cunctos e foveis Deus suscitabit.

¶ Illis conquerentibus, Heu heu, quis nos sopitos expergefecit? dicetur: Hic est terminus a nunciis firmatus, quo per sonitum unum omnes ad Deum revocabuntur. Illa die nemini malum faciemus, nisi secundum meritum suum. Tuncque viri paradisi, mulieresque suae, similiter de nullis solliciti, pulvinaribus sericis accubitati, de fructibus omnibus in umbra comedent, omne sibi placitum insuper accepturi, verbum salutis et divinae pietatis alternatim audient. Increduli vero repellentur illinc. O filii Adae, nonne vobis mandavi, ne diabolum vestrum hostem pessimum sequeremini, sed in me rectam sequendo viam crederetis?

¶ Quoniam per ipsum aberrastis, et indiscreti perseverastis, en hic est infernus, quem vobis nunciavimus. Hodie scietis, vos incredulos extisse. Hodie vobis ora vestra sigillabo, manusque nostrae vobiscum sequentur, et pedes erunt testes operum vestrorum. Si vellemus, oculos vestros clauderemus, ne purgatorium ignem transeundum videretis. Esset item voluntati vestrae possibile, illos suo loco transformare, nec quicquam viderent, vel recederent. Cui vita longa permittitur, in modum breviorem redigitur. An sapientia sensuque caretis? Nos quidem nequaquam cantus seu versus, sed Alchoran evidentem, per quem castigentur viventes, firmeturque verbum super incredulos, docemus. Nunquid vident, qualiter bestias eorum servituti commodoque necessarias fecimus?

¶ Nos quidem illas mansuetas fecimus, quarum quasdam equitant, quasdam edunt, et ex illis proficuum eliciunt, et irrigant. Cur igitur Deo grates non reddunt? Imo Deum alium assumunt, ut eos vindicet, qui tamen praesens illis succurrere non potest. Verba sua te nullatenus sollicitent. Nos enim scimus, quid corde celent, quidve promant. Homo quidem me factore de spermate factus, causidicus et disputator efficitur, vobis inducens similitudines, oblitus animae suae. Ait enim, ossa in pulverem redacta resuscitare quaeris? dic: Qui vos primo plasmavit, secundo revivificabit, omnium sapiens. Ille quidem arbores virides educit, e quibus ignem accenditis. Nonne coeli terraeque conditor consimilia facere potest? Imo. Est enim omnipotens, et omnia sciens,