Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/167

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

139


sciens, cuius mandatum solum omnia perficit, cuius manus omnia regit, et ad illum redibunt universa.

AZOARA XLVII.

In n. etc. Per angelorum in coelis seriem, homines a via mala divertentium, praeceptaque legentium, Non est nisi Deus unus, qui coelum et terram, et interpositum omne creavit, et orientibus ac occidentibus imperat, coelumque pulchre stellis distinxit, ipsum a diabolis, nequid a civibus coelestibus percipiant, custodiens. Quibus undique reiectis, grave malum inde sumpturis, quemlibet eorum aliqua re percepta, fugientem festinanter stella persequitur. An sunt isti fortiores et potentiores caeteris hominibus, quos mire de luto fecimus? Cum eas licet nolentes docemus, virtutibus patefactis, eas deridendo dicunt, eas nil nisi manifestas incantationes esse: et quaerunt, quomodo nos morti dediti, nostrique patres, et in pulverem redacti resurgemus? † Immo: sed dedecorati, et contumeliis affecti. Unus enim buccinae sonitus omnes excitabit, dicentes:

¶ Heu heu. Haec est dies illa, dies scilicet iudicii, nobis saepius praenunciata, et a nobis semper contradicta. Vos igitur omnes incredulos cum uxoribus vestris, et quos adorastis mei loco, gehenna sepeliam, nunquam morituros. Quare non vindicant vestri quidam alios hac in die? Oportet autem omnes misericordiam divinam expectare. Hi tamen illos increpabunt, dicentes: Vos potentes et praesumptuosi et increduli, quibus nos minime resistere potuimus, huiusmodi praecepta nobis attulistis.

¶ Super nos verbum Dei firmatum fuit, quod malum revera gustabimus. Quibus alii respondebunt: Nos tales talia verba vobis persuasimus. Nunc autem omnes malorum participes existimus. Ita fiet incredulis qui quotiens audiunt, Non est nisi unus Deus, se praeferunt, et dicunt: Nos nequaquam nostrarum cultum imaginum dimittemus, propter illius mimi versificeque ludentis verbum. Ille tamen sola cum veritate venit, caeteros confirmans nuncios. Malum igitur illud secundum opera sua gustet 11 omnis, nisi Deo puro corde devotus.

¶ Tales enim victum bonum, gaudiumque plenum, et honorem integrum omnium rerum et voluptatum in paradiso, suis lectis in aliorum directo positis possidebunt, habentes mulieres oculis clarissimis et immensis velut ova, nunquam illos nisi tantum ad maritos suos erecturas. Et eisdem vescentibus fructus quoslibet, porrigetur scyphus plenus humore clarissimo, et dulci, et saporifero. Aliorum vero perscrutantium alios, quidam inquiunt: Socium nobis dicentem habuimus, quare creditis istud: eo quod scimus nos mortuos, et in pulverem redactos, nunquam surrecturos. Respondent alii: Vultis ne scandere, ut hoc videndo notetis? Ascendentes itaque, in igne medio positos viderunt, et dixerunt: Nobis fere multum obfuistis. Vobiscum enim iam essemus, nisi divina pietas subvenisset. Nonne dixistis, nos primae morti perpetuo succumbere, nec unquam ulterius resurgere? Nos quidem immensam gloriam adepti sumus.

¶ Hoc quidem est, quod promerentur bene gerentes. Hoc quidem hospitium iocundius est atque commodius, quam arbor ezetus, ob malos plantata ciros, sicut diabolorum capita gestans, et ex sua radice gehennae focum emittens. Unde cibandi increduli, ventres suos farciunt. Potaturi deinceps quiddam ex ignibus variis confectum, et demum ad ignem redituri: quem illi sui patres prius errantes, quorum sectae fuerunt imitatores, lucrati sunt.

¶ Suorum antecessorum pars plurima