141
Dei: Et huiusmodi dicta Deus adhorret.
¶ Quid vel vosmetipsos, vel a vobis adoratos Dei loco, fore censetis? Omnes ad ignem ibitis, ubi cuique vestrum locus scitus praescriptus est: quoniam Deum verum minime vocatis. Dicitis tamen vos fore bonos et puros, si primorum memoriam haberetis. Illi vero contradixerunt, quod et ipsi percipient. Praecepta quidem nostra per nuncios nostros semper vindicandos, quippe nostri semper exercitus vincent, aures gentium attigerunt. Ab illis ad horam discedens expecta, sicut et illi faciunt ad malum suum properantes: quod cum accesserit, graviter illos percutiet. Sua dicta nullum inferunt molestiam. Incompraehensibili Deo, super cuius nuncios sit salus, et ipsi conditori mundi grates dignae reddantur.
AZOARA XLVIII.
In n. etc. Per Alchoran homines instruentem, et docentem, ambigentes et praesumptuosi nobis adversarii manent increduli. Qui cum memoratis gentibus deletis a nobis admirando dicunt, illis non fuisse locum inhabitandi congruum: nunciumque sibi missum de semetipsis, mendacem et magum appellant. Mirandum enim est, quomodo Deus nostros unum ponat. Hic etenim mos novus ab illo fictus, a nobis est inauditus. Unde in nostrorum deorum cultu pro suo nostroque velle perseveremus. Hoc suum dictum qualiter nobis inde dubitantibus est interpositum, vindictam meam quare non timent? Estne in manu sua misericordiae divinae donum? An imperant illi coelis et terrae cunctisque interpositis? Per funes visum illuc ascendant.
¶ Gentes prius Noem scilicet, Hat, atque Pharaonis, et Tuha, Laudet, ac Themuth, et Loth, ac homines arboris, nostris contradixere nunciis. Unde quod mandavimus, illis accidit. Isti quidem tantum vocem unam advenientem, postquam nec gemitus nec singultus nec salus ulla sequetur, expectant et orant: ut ante diem computi sibi futurum accidat. Tu vero super hoc quod dicunt, indurans dic, qualiter clienti nostro David bono potentique montes, et aves omnes vespere maneque Deum invocantes parebant, et qualiter ipsum iuste iudicantem, et fortem, et firmiter imperantem, et discretum, atque facundum fecimus. A quo si memor es, ad altare stante, quidam quaesitum iudicium accesserunt.
¶ Illi quidem eos ingressos timenti dixerunt, nostram causam timoris expers discute: verum viamque rectam ostendens nobis causantibus ob invidiam. Iste meus frater nonagintanovem mulieres habens, mihi tantum unam habenti vi molestiaque fraude subripere parat. Cui David respondens, alium male fecisse: licet etiam amicorum multi nisi boni credentesque bene fecerint, aliis invideant, boni vero perpauci sunt, se peccasse cognovit. Unde se Deo subiiciens, reversus est. Illum itaque bene poenitentem, nobis data venia coniungentes, sic affati sumus. Tu David vicarius in terra constitutus, inter homines verum iudica, non sequendo deviantium voluptates et vota. Errantes quidem grave malum patientur: quoniam diei iudicii non recordantur. Nos quidem coelum et terram et interpositum omne nequaquam pro nihilo fecimus: licet hoc opinentur increduli, focum ob hoc perpetuum ingressuri. Credentium enim ab incredulis, et timentium ab intimidis magna fiet distantia. Tibi quidem librum commodum misimus, ut per ipsum scientes ad divinam commemorationem redigas. Damus item tibi virum bonum, Dei sequentem, Salomonem, qui bonis equis sibi vespere monstratis, ait:
¶ Equos istos pro iussu dilectioneque Dei regis, tantum ab ortu ad occasum dirigo: Illos a me divertite, collaque sua cum pedibus abscindite. In ipsius Salomonis