Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/172

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

144


perimus. Antecessores quoque suos nostris nunciis contradicentes, malum improvisum tetigit, et huius saeculi dedecus incubuit, et alius saeculi malum multo peius, atque perditio. Nos quidem in hoc Alchoran Arabico, falsitatis experte, plures induximus similitudines, ut sic memores atque scientes efficiantur homines. Fuit vir quidam habens quendam participem fidelem et unanimem, et alium nequam et dissidentem. Illine similes et aequales esse censentur? Hoc exemplum a pluribus (Deo gratias) est ignoratum. Tu quidem, sicut et omnes alii, mortalis existis, dieque futura coram Deo causam et iudicium omnes habebitis.

¶ Nemo deterior est illo, qui Deo mendacium imponit, et veritati venienti contradicit. Nonne locus est incredulis in gehenna? veritatem ferentes, atque firmantes, Deum timent, et apud illum omne suum velle, prout boni merentur, habebunt. Deus enim illis peccata dimittit, et munus suis operibus melius et maius efficit. Increduli propter imagines suas invocatas Dei loco, tibi terrorem immittunt: Sed Deus ipsomet teste, suos potenter vindicabit, qui est vindex optimus. Quo docente quemlibet viam rectam, directe procedit: quemlibet vero deviare faciente, nunquam dirigetur. Poteruntne, quos invocatis loco Dei, mihi bonum a Deo volente propositum auferre, vel malum repellere? Deo quidem ego me commendo, cui se commendant omnes sapientes. Operimini vos more vestro, sicut et ego meo: videbimusque, cui malum perpetuum et dedecus accidet.

¶ Licet tibi missus sit liber divinitus ad opus gentis, non tamen sis custos, nisi perficientium velle tuum. Quilibet namque sibi, videlicet veram viam seu falsam sequens, operabitur. Morientibus mortis hora, caeteris hora sopitionis, Deus animas extrahit: quibusdam item reddens eas ad horam scitam, quibusdam nunquam, omnia pro suo velle faciens: Quod mirandum est sapientibus. Loco Dei sumuntur, quorum alius precatur pro alio. Illi tamen imperio sensuque carent penitus.

¶ Deus solus est prolocutor, et iudex coelorum et terrae, ad quem omnium fiet reditus. Eorum tamen corda, qui saeculum aliud futurum non credunt, diffugiunt, audiendo Deum solum invocandum esse: Caeterorum autem Dei loco sumptorum, invocationi congaudent. Deus autem coelorum et terrae conditor, omniumque secretorum cognitor, dissensiones et contrarietates omnes discutiet. Si quilibet incredulus totius terrae substantiam duplicatam possideret, die qua non est aestimatum, quam saepius ab illo derisum sibi singulis peccatis suis revelatis aspiciet, eam totam pro se redimendo praeberet. Hoc enim malo sibi contingente, Deum intente precatur: adveniente bono, firmat hoc sibi nullatenus esse datum, nisi per sapientiam suam. Sed plures hoc ignorant: antecessores quoque suis malis visis, peccatisque revelatis, hoc eodem verbo potiti sunt. Sed totum lucrum suum nil eis profuit, sicut non suum perdendis quicquam proficiet. Nonne sciunt, Deum huic substantiam multam, illi paucam pro velle suo tribuisse? quod credentes admirantur? Gens mea, quae nefanda peccataque perpetravit, ne desperet. Deus enim ipse misericors peccata dimittit.

¶ Deum igitur ante malorum adventum adorate: Ad ipsum autem conversi, et sequentes librum optimum, vobis divinitus datum. Malo namque subito vobis non tractantibus inde superveniente, nullum habebitis adiutorem vel vindicem. Omnis enim anima mala, tunc suum conquerens infortunium, dicet: Quare derisionem feci? non ex Dei parte derisor extitit. Vel inquiet: Si me Deus ad viam rectam dirigeret, timens essem: Et si nunc mihi daretur reditus, bonum