Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/174

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

146


rans, omnibus suum meritum iuste daturus, omnium secretorum inspector et promptus dinumerator, verum dabit iudicium caeteris omnibus, nec per amicum, nec per oratorem quicquam de suis factis sive cogitationibus auscultantem habentibus: quippe corda faucibus inhaerebunt. Illum inquam omnia videntem et audientem, corde puro iugiter invocate. Illi vero quos adoratis Dei loco, nihil mandare poterunt.

¶ Euntes per terras videant, qualiter Deus vindex gravissimus potentiores et clariores aedificatores suis pro culpis sumptos, quoniam prophetis suis docentibus divinas virtutes contradixerant, nullum Deum alium habere vindicem potentes pessundedit, velut Pharaonem, et Haaran, et Karaon dicentes, Moysen de nostris praeceptis disserentem, mendacem et magum existere, et praecipientes ut filii credentium illi nequaquam meliores interficerentur: cum ille tantum erroris artifex esset. Dixit autem Pharao: Sinite me Moysen interficere, t et Deum suum, quem terram meam vastaturum timeo, precetur et invocet. Cui Moyses respondit: Deo domino mei, cunctorumque vestri, velut et omnium praesumptuosorum et infidelium, me commendo. Interim vir bonus de gente Pharaonis, legem in corde secreto custodiens, accedens sic affatus est: Hominem divinis cum virtutibus venientem et confitentem Deum esse suum dominum, cur interficies? Si mendax est, sua sibi respondebunt mendacia: Si verax, suorum dictorum meritum accipiet, Deus enim neminem mendacem et praesumptuosum in viam rectam dirigit. Sed licet in terra vestrum sit iudicium et sublimitas: quis nos de divina vindicta superveniente proteget? Cui Pharaon inquit: Nec ego vos, praeter quod video doceo, nec in viam nisi rectam mitto. Respondit et ille: O homines, malum diei gravis, et dedecus futurum vobis sicut contigit primis cohortibus, timeo.

¶ Ita namque contigit genti Noe, et Hath, atque Themuth, suisque posteris. Die congregationis et edicti, qua perdemini, non habebitis de Deo vindicem, seu protectorem. A Deo deductus in errorem, nunquam dirigetur. Post Ioseph divinitus missum vobis, cui etiam nunquam credidistis, nullus postea vobis etiam testibus inde missus. Ita semper Deus praesumptuosos et contradicentes errare faciet, suaque corda sigillat et obdurat: apud quem omnes ratiocinantes in divina praecepta sine peritia sibi tradita, summam difficultatem et odium invenient. Pharaon vero sic Hemem allocutus est: Aedificium ad coelestium portarum attactum mihi construe, ut sic Deum Moysis, quem falsum aestimo, perspiciam. Ita Pharaonem aberrare, sibique suum malum placere, cuius artes sibi sunt damnosae, fecimus. Vir autem ille bonus et credens, ait: Si me secuti fueritis, rectam viam me doctore procedetis. Huius mundi vita nihil est: aliud vero saeculum est mansio perpetua, ubi peccator omnis meritum consimile possidebit. Benefaciens autem omnis vir seu mulier, paradisum ingrediens, bonum sumet innumerum.

¶ O homines, me vos ad salutem vocante, cur ignem incurritis? Quare me non in Deum credere, sed cum illo participem ponere, cuius est ipse nescius, persuadetis? Me potius imitemini, vocantem vos ad Deum veniae datorem, ante quem velut ante Deum suum die communis reditus venient, nec hic nec saeculo futuro cuiquam profecturi. Ego quidem Deo vobis dicta mea commemoraturo me commendo, qui omnia videt et sapit. Illum igitur a malo, quod timuit, proteximus, inferentes periculum hominibus Pharaonis, qui nunc mane vespereque foco laesi, in graviori malo post horam resurrectionis statuentur. Quando pauperes in elatos potentia divitiisque