147
tiisque sic ratiocinabuntur: Cum semper nos vestra secta processimus, nunc vel ignem demite, vel minuite. Illi vero respondebunt: En omnes insumus. Iam Deus inter homines diiudicavit. Omnes autem in igne positi, una voce postulabunt ignis ministratores, ut sua prece Deus solum illos una die quiescere permittat. Quibus quaerentibus, Nonne vobis Dei nuncius advenit? Respondebunt, Ita. Vos igitur invocetis, atque precemini Deum. Hoc enim nil nisi damnum nostrum est atque dedecus. Ita quidem nuncios nostros suosque fautores in hac vita vindicamus de malis, quibus in die futura nulla proficiet excusatio, quin repulsam domumque pessimam ineant. Librum quidem Moysi traditum, filiis Israel haereditatem, scientibus viam rectam atque memoriam tribuimus. Tu quidem terminum Dei veracissimum expectans, ipsum mane vespereque glorificans et invocans, pro tuis culpis deprecari non desine. Insipienter vero disputantium de divinis praeceptis, cordibus nil nisi malum inhaeret. Tu vero cuncta scienti videntique Deo te commenda: cuius coelorum terraeque machina cunctis hominum operibus praecellit. Licet hoc plures minime perpendant. Sed caecus et videns, et peccator ac benefaciens, nullatenus coaequantur. Pauci namque credunt, horam illam falsitatis expertem fore venturam. Deus quidem pollicens se responsurum invocantibus eum, et daturum gehennam dedignantibus, hic diem motui, lucique, noctem quieti disponens commode gentibus omnibus, dominus noster est, omnia creans, praeter quem non est alius Deus. In illum igitur quare non creditis? Ille vobis terram immobilem, coelumque tectum posuit, vosque pulchrae similitudinis efficiens, victum saporiferum tribuit. Vestri namque mundique totius est dominus, vivus et verus, praeter quem non est alius Deus. Cuius solius glorificandi lex est gloriosa: quod tamen non credunt nostris praeceptis resistentes. Ipsum igitur corde puro iugiter invocate. Mihi quidem hoc divinitus lege data praeceptum est, nullatenus illos, quos Dei loco vos adoratis, invocare: Sed in Deum totius mundi dominum credere, qui primo vos e terra plasmavit, deinceps e spermate per sanguinei coaguli successionem puerum educens, senem iuventute mediante perficit. Quidam tamen hora scita prius veniente, prius pereunt. Illam enim evitare sequendo, vel praeeundo, nemo poterit. Ille rursus et mortem inducit: quo dicente Liat, factum est. Qui praeceptis per nostros nuncios latis, libroque nostro contradicendo vel disputando resistunt, quare se non convertunt? Vellent quidem converti, cum illi onerati colla cathenis longis, trahentibus illos ad ignem, illic perpetuo mansuros, me sic quaerentem audient: Ubi sunt participes a vobis positi? Sed inquient: Illi nobis erroribus illatis discesserunt. Nuncque cognoscimus, nos adorasse res frivolas et inutiles. Ita Deus incredulos aberrare faciens, inquiet: Vos rebus mundanis superbia praesumptioneque potiti, meritum consimile suscepturi, portas intrate gehennae, perpetuam ibi mansionem habituri. Tu vero, quoniam terminus Dei verax est, indura, et vel partem nunciatorum illis tibi patefaciam, vel te mori, et illos redire faciam. Omnium prophetarum ante te missorum, quorum nullus quicquam nisi divinum praeceptum attulit, quosdam nominavimus, quosdam autem non. Quorum veritatem hora veniente Deus discutiet. Ad incredulorum detrimentum Deus humano commodo bestias creavit. Has enim comeditis, illas equitando, tum sarcinas vestras ad naves seu quovis defertis, tum legationes vestras cordisque voluntates cito perficitis. In ipsum itaque docentem vos,