Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/176

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

148


vos, quare non creditis?

¶ Quare non perscrutantur per terras fines suorum antecessorum, potentiorum illis: quorum adhuc indicia terra retinet? Hoc tamen ab illis minime semovet opus pravum atque perversum, nostris nunciis miracula ferentibus visis, suae congaudebant sapientiae: postea tamen obstinaciter deridebant. Sed nostra vindicta demum apparente dicebant, cum suum credere nil profuit: Nos in Deum unum et solum credimus, nequaquam in participes positos. Mos Dei semper fuit, in incredulitate perseverantes perdere.

AZOARA LI.

In n. etc. Alchoran Arabicus a Deo pio misericordeque positus, res enodans, atque discutiens, scientibus his bonum, illis malum nunciat. Sed plures ab auditu illius discedunt, dicentes: Corda quidem nostra contra id quod tu praedicas, clauduntur, auresque nostrae plumbo sigillantur. Sit igitur inter nos divisio, vosque pro modo vestro, sicut ego pro meo, qui sicut vos homo sum, facite. Mihi quidem nunciatum est, quod Deus vester non est nisi Deus unus. Ad illum igitur recto tramite procedite, et precando suppliciter veniam acquirite. Incredulis autem, qui scilicet nec decimas solvunt, nec alius adventum diei credunt, malum perpetuum incumbet: Velut credentibus et benefacientibus, bonum indeficiens tribuetur. Sed vos quare ponitis pares Deo domino mundi, qui terram in biduo creavit, et in ea montibus firmata, cuncta comestibilia duorum aequalium exquisite dierum spacio creans, ex illa semen omne multiplicatum edidit, posteaque fumo coelos ascendente, illi terraeque dixit: Utrum sponte vestra, an vi vaditis atque reditis? Illi vero responderunt, sponte.

¶ Coelos deinde septem biduo distinguens, in singulis eorum res pro velle suo posuit. Unde mundum fulgoribus et custodibus decoravit. Non credentibus autem in ipsum Deum, talium operum factorem, dic: Quoniam ipsi patientur sicut Hat et Themuth, qui nostris nunciis clam atque palam persuadentibus, ut in Deum unum crederent, responderunt: Si vellet Deus nos in eum credere, angelos nobis mitteret: Vobis autem nequaquam fidem adhibemus. Hath se cum gente sua fallaciter sublimans, inquit: Quis nostri potentior viribus existit? Nonne videre poterant Deum esse potentiorem, cuius virtutes etiam visas ipsi negabant? Illis igitur ventos frigidos in diebus malis immisimus, illos confundentes, et eosdem tutore vindiceque carentes alius vitae dolore gravissimo punivimus. Themuth quoque viam rectam docuimus: sed ipse caecus esse maluit. Unde illi supplicium et dedecus intulimus: credentes atque timentes salvavimus, hostesque nostros hora scita coadunandos, in igne perpetuo damnabimus. Opera quorum oculi sui simul et aures ac cutes Deo faciente loquentes testificabuntur, putatisne testibus in operibus vestris carere, et Deum opera vestra nescire? Oculi vestri quidem et aures testimonium ferent. Unde coram Deo nil prodest excusatio, sed obest: Cum suorum praedecessorum, hominum scilicet et diabolorum, verbum perditionis super eos sit firmatum, eisque pares constituimus, qui suis inhaerens manibus asque posterius sibi placere fecerant. Dicent tamen semper increduli: Huic Alchoran nullatenus credatis, sed reiicite, sicque superabitis. Illos quidem sic nostris resistentes praeceptis, ob huiusmodi verbum graviter affligemus, illaturi sibi peius operi suo damnationem perpetuam. Sed ipsi die iudicii Deum postulabunt, ut suos deviatores sibi monstret, et eos sub plantis pe-