149
ntis pedum suorum ponat. Confessis autem Deum suum esse dominum, sicque rectis, angeli sui custodes nunciantes sibi gaudium promissum et paradisum, dicent: Nos in alius saeculi vita nostri fuimus, et hoc nunciamus vobis, quoniam omne votum vestrum et velle perficietis.
¶ Vos boni, mansionem veniae, divinaeque pietatis habituri, ubi non est nisi sermo salubris et optimus, benefacite, semper invocando Deum, et confitendo vos in eum credere, peccataque cum beneficiis cum sint disparia removete. Die quidem iudicii omnis adversarius vester amicus esse desiderabit. Nemo vero gaudium possidebit, nisi benefactor et indurator. Cuicunque contigit impedimentum aliquod a diabolo, Dei cuncta videntis et audientis tutelae protectionique se commendet, cuius sunt miracula dies et nox, ac sol et luna. Nemo vestri solem seu lunam, sed suum conditorem adoret, et invocet.
¶ Multi tamen dedignantur, cum Deo vero manentes, ipsum indeficienter adorant die noctuque, qui per aquae missionem, terram mortuam aperit, et foetum efficit, qui mortuos similiter revivificabit, cum sit omnipotens. Tui repraehensores me nequaquam latebunt. Estne melior, in ignem eiiciendus, an timoris expers, abscessurus? Vestrum placere facite: Me quidem actus vestri non latebunt. Omnes enim contradicentes nostris nunciis, et libro, iam in libro clarissimo sunt praenotati. Hic liber a Deo pio sapienteque compositus, nec mendacium aliquod praesens seu futurum indicat, nec a prophetis praeteritis contrarium nunciat. Qui si Latine notaretur, fieret quaestio, cur Latinis et Arabicis literis non distingueretur: dic: Imo credentibus viam rectam et salutem praedicat. Incredulorum autem auribus plumbum, oculisque caecitas inhaeret. Unde illos a loco longinquo vocabimus: libro Moysi tradito plures contradicebant, unde inter illos velox fieret iudicium, nisi propter verbum divinitus firmatum. Sed illi licet dubitent, omnis benefaciens sibi prodest, omnis quoque maleficus sibi nocet, Deo nocente nemini.
¶ Apud Deum solum est horae noticia, qui modum et quantitatem foetus, et partus arboris et foeminae perfectissime dinoscit. Cui interrogandi demum incredulos, ubi sui sint participes? inquient, Nos nescimus. Eorum enim nullus nobiscum est. Ab illis enim prius adorati, non opinati se talem causam habituros, discedunt. Nullus desperet orare propter bonum. Cum cuiquam malum accidit, desperat: cum bonum ei tribuitur, ait hoc esse suum, negatque resurrectionem illa hora futuram. Ad Deum tamen se convertens, bonum apud illum inveniet. Nos quidem singulis opera sua monstraturi, gravissimum malum incredulis inferemus, qui prosperitate contingente operari bonum cessant: malo quidem accidente, multum orant.
¶ Nonne videre queunt, hoc a solo Deo compositum esse? Nec tamen illi credunt. Quis est peior illo, qui tam longum errorem incurrit? Ego tamen illis divina miracula, praeceptaque coelique virtutes, ut verum percipiant, patefaciam. Nonne sciunt Deum esse testem omnium? Illi vero non credunt se redituros ad Deum, omnia scientem et continentem.
AZOARA LII.
In n. etc. Deus incompraehensibilis et sapiens, summus et maximus, cuius sunt universa coeli et terrae, tibi, sicut et praedecessoribus tuis, librum tradit Arabicum, per quem castiges matrem villarum, et affines, praedicans illis de die totius falsitatis experte: quando quidam paradisum, quidam autem gehennae focum ingredientur. Coelum quidem caderet super homines, nisi propter