Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/182

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

154


vindictam meam plene sumpturus. Gens quidem Pharaonis maximum peccatum perpetravit, contradicendo nostro nuncio bono venienti, dicentique, Deum invocate, me nuncium fidelem sequendo: nec mihi sapientiam regimenque manifestum afferenti, Deumque protectorem, ne me lapidetis postulanti, praeferri velitis. Sin autem, a me discedite.

¶ Illi deinceps dicenti: 0 Deus, haec gens nequam suam incredulitatem non reliquit: Deus praecepit, Exire festina noctu cum gente mea, mareque factum immobile taliter dimitte. Ipsum enim tuos hostes te persecuturos summerget. Hortos autem eorum relictos, et fontes, ac messes, locaque † formosissima, fructuumque foecunda caeteris hominibus haereditatem tribuimus: Unde coelum et terra nec flebant, neque dolebant. Taliter filios Israel de malo dedecoreque Pharaonis omnimode praesumptuosi, modum omnem excedentis, liberavimus.

¶ Illos super caeteras gentes sapientia virtuteque sublimavimus. Illi tamen dicentes non esse mortem, praeter hanc primam, nec aliquos resuscitandos, dicunt prophetis: Si veridici estis, nostros patres redire facite: vel, an stant illi melius, an gens Tuba, an caeteri priores, prius a Deo propter incredulitatem confusi? Nos quidem coelos et terram et interpositum omne minime pro nihilo, sed cum veritate, licet plures hoc nesciant, fecimus: venietque terminus et hora cunctorum die iudicii, qua nullus dominus servo suo proficiet, nec quenquam alius vindicabit, nisi cui pietas sapientis Dei et incompraehensibilis subvenerit.

¶ Vos peccatores cibandi ex arbore ezecum, quae velut ignis in vestris alvis fervebit, cibum illum in igne medio sumentes reservate, capitibusque demersis focum immoderatum ob vestram superbiam et praesumptionem gustate, cui semper contradixistis. Timentes autem, locum hortis et fontibus foecundum possidebunt, vestibusque sericis et purpura vestiendi, puellas ducent cum oculis claris et immensis: quorum albugines candidissimae, et pupillae nigerrimae. Pro velle quoque suo fructus multimodos absque timore comedent, non gustaturi mortem nisi primam. Deus enim dator optimus, eos a foco liberabit: Hocque munus est maximum. Ita per linguam tuam, ut caeteri sapientes, memoresque fierent, res explanavimus. Sed expecta, quoniam expectant illi.

AZOARA LV.

In n. etc. Hic est liber a Deo sapiente positus, qui mirabilis apparet sapientibus in machina coelorum et terrae, et in conditione vestri et omnium animalium in vicissitudine quoque noctis atque diei, et in aquae donis ad terram excitandam, ac ventorum undique currentium motu. Cum haec omnia, caeteraque similia Dei veracissime sint miracula, post illius mandatum quid creditis peccatores et increduli, de Deo stulte loquentes? Divinis praeceptis auditis, vel in ridiculum faciunt, vel quasi nihil audientes discedunt. Sed infernum demum incurrent: cum nec opus praeteritum, nec quos adorabant Dei loco quicquam, illis proficere poterunt: quin poenas malumque gravis simum patiantur. Hic quidem liber viam rectam ostendit: cui resistens, et non credens, gravi flagitio punietur.

¶ Deus quidem vobis mare navibus sulcandum, universa coelorum et terrae humano servire commodo stravit. Unde gratias homo Deo reddat, admirando et glorificando. Homines boni precentur pro desperatis, quatinus Deus illis bonum pro factis suis impendat, ad quem redibunt universa. Omnis benefaciens sibi prodest, omnisque peccator sibimet malum ingerit. Filiis Israel iudicium atque prophetiam, ac legem, atque potentiam,