155
tentiam, et divitias prae cunctis hominibus mundi dedimus. Illis tamen nulla contrarietas intercidit, nisi post haec munera sibi data, nostrasque virtutes agnitas, cuius occasio sola fuit invidia. Eorum autem dissensiones Deus ipse iudicii die discutiet. Tu tandem cum lege recta, moribusque iustis missus, eorum imitator esto, nequaquam voluntatem insciorum, quoniam ipsi sibi invicem associati, coram Deo solum se timentes diligente, tibi nullatenus proficere poterunt. Hoc‘ l autem est lumen, viaque recta, misericordiaque bonis et confirmatoribus eius. Perseveranter peccatores opinati sunt, mortem et vitam non esse, nisi tantum unam, seque superponendos credentibus et bene gerentibus. Sed haec quidem eorum opinio fallax et falsa.
¶ Deus coelorum terraeque verus conditor, iuste cuique suum reddet meritum, nemini facturus iniuriam. Nonne vides, qualiter Deus illos a sapientia deviare fecit, eorum aures et corda sigillans, oculosque tegens, qui sine sapientia voluntate propria ducti deos sibi constituerunt? Quis vero praeter Deum viam rectam ostendet? Quare memores et sapientes effici recusatis? Dicunt enim, non est vita nisi tantum huius saeculi. Hic namque vivimus, et mortem incurrimus: hocque saeculum tantum nos nocte dieque perimit. Hoc quidem affirmant, non aliqua scientia, sed opinione sola ducti. Audientes enim praecepta nostra manifesta, non habent, quod contra proferant: nisi tantum, ut suos parentes adducant nuncii, si veridici sunt. Deus quidem coelorum et terrae conditor, mortis vitaeque dator, ad se cuncta redire faciet, licet pluribus hoc nescientibus: horaque veniente omnes increduli iacturam facient, omnesque gentes suos libros advocabunt, Deo dicente, hodie fiet vobis secundum opera vestra. En, hic enim liber noster omnes actus vestros complectens, nostra manu scriptus, vobis veraciter omnes actus vestros aperiet. Hodie quidem omnes credentes, et benefici, misericordiae munus accepturi, plenum intrabunt gaudium. Incredulis autem dicet: Hodie vos obliviscor: quoniam vos audito sermone de die iudicii, horaque veracissima, confessi vos inde nihil scire, nec hoc affirmare velle, ridiculum fecistis huius obliti diei, et in incredulitate firmati. Nunc igitur viso ridiculo vestro, peccatoque, ignem intretis nec adiutorem nec vindicem habituri. Quoniam Dei praeceptorum derisores, huius mundi vitam dilexistis, hodie nec vos quisquam educet, nec excusatio vestra credetur. Hodie quidem sunt omnes gratiae Dei sapientis, et incompraehensibilis domini coelorum et terrae, totiusque mundi, cuius in ipsis est sublimitas omnis et honor.
AZOARA LVI.
In n. etc. Hic liber a Deo pio sapienteque positus, qui coelos et terram et eorum intercapedinem non nisi cum veritate condidit, ad terminum nominatum. Sed qui castigationibus atque doctrinis minime credunt, auditis divinis virtutibus, humeros et caput revertunt. Illi vero quos adorant Dei loco, quid in terra fecerunt: Vel quam portionem in coelis obtinent: Afferte mihi librum aliquem inde, seu signum, ut sic veraces appareatis. Quis est peior seu stultior illo, quam qui vocat Dei loco non responsurum ante diem iudicii, tuncque futurum hostem suum, nunc autem nescium et negligentem? Ob hoc enim incredulitatis poenam subibit. Increduli quidem audientes praecepta nostra manifesta, dicunt illa magicam artem esse, meque finxisse. Sed si verum est illud, nullam de Deo partem accipiam,