Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/186

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

158


suas animas extractum, et facies atque colla percussum aderunt? Nunquid opinati sunt, quod Deus malum in cordibus suis habitum non eliceret? Si vellemus, daremus tibi signum atque peritiam, ut eos formis suis atque verbis agnosceres. Sed nos eorum actus et mentes penitus agnoscentes, te probabimus, tentantes, usquequo tuas peregrinationes et expugnationes ac opera cognoscamus. A via Dei disgredientes, prophetaeque contradicentes, postquam viam rectam viderint, sibimet non Deo negotia sua cuncta confusuro nocent. Deum igitur atque prophetam, ne vestros actus perdatis, sequendo credite. A via namque recta digressis, et incredulitate mortuis, nunquam Deus veniam dabit. Non sitis contemptores, sed pacem diligite, eamque vocate, quoniam vos digniores et potentiores existi tis. Unde vobiscum Deus de beneficiis vestris nil minui permittet. Huius mundi vita nil est praeter ludum et ludicrum. Credentibus autem atque timentibus, optimam remunerationem Deus faciet, a nemine quicquam de pecunia sua postulans. Sed et si saepius ad fatigationem usque peteret, vos nullatenus daretis ei, nisi mortem minanti. Vos quidem dicitis, vos esse distributores rerum in Dei nomine dilectioneque. Quod quidam vestri minime faciunt. Quisquis autem non fecerit, suae deficiet animae. Deus enim est omnium abundans, vos vero pauperes. Vobis discedentibus, vestra loca Deus supplebit aliis, nequaquam talibus, quales vos estis.

AZOARA LVIII.

In n. etc. Tibi quidem summam levitatem atque facultatem in acquirendo tribuit Deus, tibi peccata praeterita futuraque dimissurus, suum praeceptum facturo, qui te docens vias rectas, potenter te vindicabit: qui super te salutem et securitatem, animosque credentium reconciliationem et augmentum fidei ponit, qui sapiens et incompraehensibilis, exercitus coelorum et terrae creavit. Credentes viros seu mulieres in paradisum perpetuae mansioni missurus, quod sibi leve est: Incredulos ac ponentes cum Deo participes, ac de illo malum cogitantes, in malam viam repulsurus, graviter puniet, cum ipse dominetur exercitibus coelorum et terrae. Te quidem testem, gaudiique nuncium et castigatorem misimus, ut te sequendo in Deum credant, suis quam parendo praeceptis, illum maxime glorificent, et mane vespereque suppliciter invocent. Manus suas sublevando soli Deo servierunt. Manus namque Dei suis praesedit manibus. Omnis autem mendax, sibi mentietur: Verbis autem constans, misericordiam consequetur. Arabes autem rudes domi manentes, pecuniae suae simul et gentis impedimentum praetendentes, seque sic excusantes, veniam postulant: aliud voce praeferentes, aliud corde tenentes. Sed quid impediet Deum omnes actus suos dinoscentem, quin bonum vel malum illis inferat pro velle suo? Opinati sunt autem hoc etiam optantes, indeque pravi malique facti, quod nunquam ulterius propheta virique boni suos revisitarent, sed hominibus nequaquam in Deum credentibus, neque per prophetam secutis, fervorem ignis praedestinavit Deus, imperator coelorum et terrae, huic condonans, illum pro velle suo damnans, pius veniaeque largitor. In domo tamen residui, Dei verba mutare quaerentes, fallaciter inquient: Cum praedatum iveris, duc nos tecum. Tu vero responde, Nolite me sequi. Sic enim antecessores vestri prius polliciti sunt, decipiendo. Illis tamen dicturis, hoc ob invidiam fieri, nescientibus tamen hoc, sic responde: Nos vocabimus vos ad litem maximam, ubi vos, nisi se verterint alii, pugnare necesse erit. Si pugnaveritis, maximam a Deo mercedem: si retrocesseritis, ut prius, grave malum accipietis.