Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/187

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

159


cipietis. Caecus quidem, et claudus, ac infirmus, nullatenus ob moram et mansionem rei sunt. Demum omnis sequens Deum atque prophetam, paradisum possidebit. Discedens autem, grave malum patietur.

¶ Viri boni, manus suas subtus arborem elevati, Deo placuerunt: qui noscens secreta cordium suorum, securam firmitatem illis tribuit, et praedam multam ac capturam omnem illis leviter attulit. Quoniam eos multam capere praedam, hostesque suos manus ab illis retrahere, ut sic illis populis admirandi fierent, praecepit: sine quo docente vias rectas, minime victoriam ab illis essent adepti. Sed ipse suis semper propitius, omnipotens est.

¶ Si pugnarent vobiscum increduli, in fugam verterentur, nec adiutorem, nec vindicem habituri, praeter Deum, ius primum immutabile mittentem, qui cunctos actus vestros perspiciens, manus vestras ab illis, et suas a vobis circa Mecham, postquam superiores facti estis, retraxit. Incredulis autem vos a templo Haram divertere quaerentibus, malum subitum et improvisum iam incubuisset, nisi propter bonos viros seu mulieres, licet vobis hoc ignorantibus. Sed si malorum atque bonorum disiunctio fieret, incredulis malum maximum inferremus. Sed divina pietas suis subvenit. Incredulis quidem summ a fiducia sperantibus insciorum auxilium, prophetae suisque securitatem et fortitudinem, verbumque divini timoris intulit. Unde munera Dei, scientis omnia, meruerunt. Veraciter quidem secundum visionem veram divinitus prophetae videbatur, quoniam ipse timoris expers, et abraso capite, Deo volente, templum Haram ingressus, vocem huiusmodi percepit: Ne timeatis: Deus enim scit, quae tu et caeteri ignoratis, quod vobis licite captionem tribuit. Ille quidem prophetam doctorem et ducem in lege sua constituit, ut ipse Deo teste sufficiente, legem suam super omnes alias extollat, et manifestet. Machumetus enim, suique fautores, incredulorum (Dei iussu) victores existent, sibimet invicem prospicientes, ipsique Deo propter suam dilectionem humiliantes, faciesque gestantes humilitatis, orationes fundunt iugiter. Hique secundum testamentum et Evangelium assimilantur grano, quod in calamum surgens, messem reddit multiplicem, laeticiamque seminantibus, et incredulis iram. Credentibus et beneficis, optimam mercedem tribuit Deus.

AZOARA LIX.

In n. etc. Viri credentes, nolite praecedere Dei prophetaeque manus, nec verba vestri super illa prophetae extollere, nec ipsum sicut aliquem vestrum quilibet alius acclamare. Sic enim, licet hoc a vobis minime percepto, vestra negotia perderetis. Deum autem omnia scientem, et audientem, timete. Virorum namque blandi lenisque sermonis in prophetam corda Deus in bono probavit, illis veniam meritumque maximum daturus. Extrinsecorum atque praedonum te vocantium, plures sunt insensati. Esset enim illis melius atque commodius, tuum ad illos exitum expectare. Deus enim est piissimus, veniaeque largitor. Viri boni cavete, ne si quis malus vobis verisimilia praedicet, vos inscios † inveniat iam prophetam habentes. Poenitentia namque sequetur. Morsque iam vos pressisset, si vestram voluntatem omnem suus effectus secutus esset. Deus autem fidei bonique dilectionem, et malorum ac incredulitatis abhorritionem cordibus vestris ingessit: sicque viam rectam, diligendo Deum, incompraehensibilem et sapientem sequimini.

¶ *Gentes consimiles inter se pugnam committentes, vel dirigendo pacifica, vel hanc infestantem