Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/188

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

160


tem illam ob invidiam nec pacificari volentem, usquequo Dei praeceptis obediat impugna. Illis autem pacem quaerentibus, rectum examen inter illas effice. Deus enim iustum iudicium diligit, omnesque credentes fratres sunt. Illis igitur pax est imitanda.

¶ Nemo vir seu mulier, ut sic maior videatur, irrideat alium, nec verbis inhonestis dedecoret, post fidem adeptam. Hoc enim malum est. Semoveat item a se quisque suspiciones malas. Nullus insidietur aliis, nec de absente quid mali dicat. An vestri quis carnes fratris sui mortui corrodere vellet? Absit. Timete Deum veniae largitorem, qui vos de masculo foeminaque producens, in magnam multitudinem redegit: ut ipse cuncta dinoscens videret, quis eum plus timendo, plus diligeret. Arabum vulgo dicenti se in Deum credere, responde: Non credis, sed te Deo commendare dicis. Si corda vestra tamen fides intraverit, et Deum atque prophetam sequendo, in litibus cum pecuniis vestris et animabus affueritis. Aliter namque faciens, non est credens, seu bonus. De vestris operibus negotiisve nil amittetis, cum Deus pius talibus veniam praestet. Non doceatis Deum legem vestram. Improperantes enim illi, quoniam ipse verus, solus vos credere faciens, universa coelorum et terrae regens, et eorum omnia secreta, nec non et actus vestros dinoscens, omnia perspicit, et optimam mercedem tribuit.

AZOARA LX.

In n. etc. Per Alchoran disertum summe mirati sunt increduli, nuncium de semetipsis esse missum, indignanterque dicunt, hoc divinum esse miraculum. Sed licet ipsi dicant, Cum mortui nos in pulverem redacti fuerimus, prolixus erit reditus: tamen nos scimus, quantum de suo numero parva singulis diebus surripit, et quando fiet reditus. Apud nos enim est liber, haec omnia notans. Illi vero veritatis missae contradictores, summe dubitant. Nonne vident, quomodo coelum supernum sine plica confusioneque speciosissimum omavimus, et terram planando montibus firmavimus, et in ea rerum omnium pares formose creavimus, ad omnium bonorum visum et recordationem: et per aquas utiles coelitus missas producentes hortos, et spicas, ac germina, nec non palmas proceras, et hermodactylos, victum scilicet hominibus, terram mortuam excitavimus, consimili quoque potentia veraciter illos suscitaturi? Sui quoque praedecessores, videlicet homines Noe et Hat, superbique Pharaonis, nec non et Tuba, nostris praeceptis, atque prophetis contradixerunt. Illisque contingit, quod illis praedictum est et praedicatum. Ego quidem hominis conditor, sui cordis secreta cognosco, illi propior quam guttur suum. Nihil autem in dextris vel in sinistris loquitur quis, vel operatur, quin a Deo sciatur atque firmetur.

¶ Verum veraciter mortis ebrietas, quam vos diffugistis, flatuque buccinae veniet iudicii dies, qua cunctae coram venient animae, cum testibus suis adductis. Dicetque Deus: Qui diem istum neglexistis, iam detectis oculis vestris limaciter perspicite, et gehennam omnes intrate, malum gravissimum passuri: qui nostris praeceptis contradixistis, increduli manentes, et bona prohibentes, malaque gerentes, et cum Deo ponentes participes. Sui quoque socii dicentes hoc idem sibi contigisse, Deum sic alloquentur: O Deus, nos quidem eis nullatenus errorem intulimus, sed ipsimet erraverunt. Respondebit Deus: Nolite mecum causas agere. Verbum enim meum non mutabitur, quin contradictoribus infernus impleatur, et vos iam meos habuistis nuncios. Infernus quidem ab illo tunc quaesitus, an plenus sit, respondebit: Adhuc tribue. Credentibus