Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/189

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

161


Credentibus quidem, et divina mandata corde puro custodientibus, inquiet Deus: Paradisum timentibus factam, intrate cum salute. Haec est enim dies, qua perpetuam mansionem illic accipietis, omne velle vestrum habituri, quod et ego semper augebo. Plurimae gentes illis potentiores a nobis destructae, in terra multum malum operatae, an quoquam in terris apparent? Hoc quidam sapientes in memoriam reducere deberent, et recolere, quomodo sine labore fatigationeque coelos, et terram, et interpositum omne sex diebus creavimus. Tu quidem dictum eorum sustine, et ora Deum ante solis ortum et occasum, caput bis ad terram inclinans, et expectans, quando praeco clamorem ex propinquo faciet. Illa namque die vocem veram audient omnes, et e foveis exibunt. Terra namque cito dividetur, nostra voluntate iubente, ut ad nos redeant omnia: quibus prius vitam, postea mortem dedimus. Nobis omnia sua dicta cognoscentibus, nullam illis castigando vim inferas: sed tantum Alchoran istum illis explana, ut sic timentes dirigas.

AZOARA LXI.

In n. etc. Per ventos sufflantes, attractasque nubes ponderosas, et naves aequore currentes, angelosque nuncios, haec omnia praecepta vera sunt, diesque veritatem probans veniet. Per coelum vero rubore solis affectum, vos verbis contrariis inhaeretis, quae quilibet proferens grave malum patietur. Nostra quidem manu perierunt, qui falsas opiniones et dissensiones induxerunt. Illi namque lumine, et sobrietate, ac memoria penitus affecti, diei veracissimi adventum perscrutantur, quam ego monstraturus illis in igne, dicam: Gustate, quod festinanter quaerebatis. Timentes autem, paradisum fontibus foecundam, esse bonum illic sumpturi, possidebunt. Quoniam prius credentes, parvoque somno contenti, Deum mane precati sunt, pecuniamque suam pauperibus et quaerentibus distribuerunt: Quod firmis et constantibus in terra memorandum esset.

¶ Ex vestris quidem animabus provenit, quod non videtis omne vestrum bonum atque victum e coelo procedere, per coelorum terraequam conditorem. Ita verum erit, ut vos loquimini. An de bonis rumorem hospitibus Abrahae percepistis? Quibus salutantibus ipsum, ipse salutem reddens, inquit: An boni sitis, ego minime nosco. Quibus ipse deinceps vitulum saginatum a gente sua referens, porrigendo dixit: Quare non comeditis? Ipsum vero timentem, ipsi consolantes responderunt: Ne timeas, sed propter filium sapientem tibi divinitus dandum summe gaudeas. Mulier quidem sua deinceps conquerens, faciem suam manu percudens inquit:

¶ Vetula sum, atque sterilis. Quos respondentes, Dominum omnipotentem et sapientem ita velle: interrogavit Abraham, Quid quaererent? Illi vero responderunt: Nos ad gentem malam mittimur, ut illis incredulis lapides luteos, et acutos, propter vindictam divinam immittamus. Nos quidem illinc extrahentes, bonos atque credentes, unam tantum videlicet familiam, illic iudicia manifesta gravis mali timentibus, dimisimus. Pharaonem item et suos exercitus, dicentes Moysen sibi missum magum existere, in mare summersimus, quoniam rei reperti sunt. Hat item ventum immisimus, nihil dimittentem, quin in pulverem redigeret. Gentem quoque Themut, discedentem a praecepto Dei, post spacium sibi permissum fulgur evidens occupavit: unde nec surgere, nec vindictam