TH. BIBLIANDRI APOLOGIA.
gant, et plurimis in locis Alcoran eam foeditatem vehementissime detestatur: id tamen ei commune esset cum Ophitis seu Caianis, qui Cain, Esau, Core, ludam, Sodomitas colebant, suosque cognatos confitebantur. Animas una cum corporibus interire. Alcoran obscurius tradit, in libello autem de doctrina Machumetis, expressius dicitur, et in novissimo tempore per tubam archangeli excitandas esse. Hoc ipsum Arabianorum haeresis professa est, temporibus Origenis. Et antea Cerdon resurrectionem animarum adstruxit, corporum resurrectionem negavit. Quod de purgatione animarum, et liberatione etiam malorum hominum, et diaboli docet, id ipsum et Origeniani docuerunt. Tantumque interest, quod Machumet illam virtutem Alcorano suo vendicat, per quem redimendi sint, si vel novissimo die fidem ei adhibeant. Paradisum voluptatibus corporis affluentem, post Corinthum et Papiam Hierapolitanum, qui Chiliastarum haeresim condidisse fertur, Machumet fabulatur. Christum non esse mortuum, sed frustratis Iudaeis ad coelos evectum, mentitur cum Cerdone, et Marco, qui putative passum dicit: et Manichaeis, cum Saturnino quoque, et Basilide, qui Simonem Cyrenaicum pro ipso crucifixum esse commenti sunt. Formam corporis humani Deo tribuit, cum Andianis, qui et Anthropomorphitae. Trinitatem negat, cum Noetianis, et Sabellianis, qui et Patripassiani: asserentibus eundem patrem, filium, et spiritum sanctum. Haeresis etiam quae Cata Aeschinem dicitur, Christum eundem dicit cum patre. Praxeas quoque et Hermogenes, deum se sibi filium constituisse dogmatizabant. Multo autem insanius haeresis quaedam innominata, triformem deum fingit, ut quaedam pars sit pater, quaedam filius, quaedam spiritus sanctus.
Caeterum plurimae sectae a temporibus servatoris usque ad Machumetem negarunt IESUM CHRISTUM esse filium Dei. Quarum aliquas enumerare constitui, ut evidentius cernatur, Satanam hostem Dei et generis humani improbissimum, nulli dogmati aeque infestum esse, atque incarnationi filii Dei: in qua vera dei noticia continetur et remissio peccatorum, vita denique aeterna. Simulque versutia diaboli agnoscatur, qui subinde novo a involucro veteres et laetiferas opiniones tegere conatur. Adhaec iudicium Dei spectetur adversum eos qui Dei verbo incarnato impie contradixerunt. Quorum haereses quaedam etsi longiore tempore duraverunt, omnes tamen extinctae sunt, et senserunt quod Dominus hostibus suis comminatus est Lucae xx. capite, Omnis qui ceciderit supra illum lapidem, conquassabitur: supra quem autem ceciderit, comminuet illum. Neque diffidendum est, quin si domi primum res nostrae ad divini verbi regulam componerentur, deinde viri ecclesiastici, et magistratus Christiani, populusque totus fidelium iungerent studia et operas ad Machumeticam impietatem expugnandam armis spiritualibus, brevi Machumet vilesceret, eiusque doctrina in contemptum abiret, Christique regnum tolleret alte caput in iis regionibus, quae hodie principi tenebrarum serviunt, olim ecclesiis Christi ornatissimae fuerunt.
Utque a temporibus Christi ordiamur, Matthaei xxii capite satis apparet, Pharisaeorum fuisse opinionem falsam, Messiam non Deum Deique filium, sed tantum hominem existere. Quos validissime confutat Dominus testimonio Psalmi cx. Capite quoque xvi. in Evangelio Matthaei, variae sententiae hominum de Christo referuntur: quae omnes eum tendunt, non Dei filium, sed tantum hominem esse. Quibus opinionibus vanis Petrus nomine apostolorum orthodoxam et catholicam opponit confessionem, quod sit Christus filius Dei vivi.
Mox post ascensionem Domini exorta est haeresis Gaiana, seu Nicolaitarum, quos Ioannes in epistola sua notat, vocans Antichristos, qui Christum negarent in carne venisse, et putarent non esse filium Dei: ut est apud Tertullianum.
Aposto-