PRO EDITIONE ALCORANI
Apostolorum quoque temporibus, Claudio imperante Romanis, Simon Samarita, in quem Petrus horrendam sententiam tulit, ausus est se iactare summam virtutem, hoc est, summum Deum: et tempore Tiberii apparuisse putative in filii persona, in monte Sina legem Iudaeis dedisse in persona patris, super apostolos autem in linguis igneis et in caeteris gentibus quasi spiritum sanctum adventasse. De quo Irenaeus, Augustinus, Eusebius, etc.
Menander successit Simoni, scutum diaboli, qui praeceptoris sui Simonis impudentissimam gloriationem in se transtulit, semet salvatorem dicens, qui ad hominum salutem de coelestibus et invisibilibus seculis destinatus fuerit. Idemque in suo, non in Christi nomine baptisavit. Cuius meminit Irenaeus, Augustinus, Eusebius, et alii.
Ebion, a quo prognati sunt Ebionei, seu Ebionitae, CHRISTUM solum hominem putavit, et per profectum vitae ac virtutis virum iustum affectum, ut in Eusebii chronicis, et Augustini libro de haeresibus, et aliis eiusdem argumenti legitur.
Carpocrates et Cerinthus, IESUM tantum esse hominem dogmatizaverunt, authoribus Tertulliano, et Augustino, etc.
Marcion denique Cerdonis discipulus, eandem vindicavit impietatem, viventibus adhuc Apostolis. Cuius impium dogma Lucanus excepit, authore Tertulliano.
Sethiani quidam putaverunt, Sem filium Noe, Christum esse.
Alogiani autem, usque adeo verbum et filium Dei renuerunt, ut etiam Ioannis Evangelium respuerint, eo quod in eius principio scribitur: In principio erat verbum, et reliqua. De utraque haeresi Augustinus scribit, post alios.
Theodotiani tradiderunt Christum hominem tantum esse, quanquam conceptum ex spiritu sancto, natum ex virgine: ut Tertullianus et Augustinus scribunt. Quod Machumetis dogma refert proxime.
Origeniani non veriti sunt dicere, Christum a patre tantum distare, quantum a Christo distent apostoli, testis Augustinus.
Artemonis haeresim instauravit Paulus Samosatenus, sub Galieno imperatore, circiter annum Domini cclxx. Quae asseruit Christum purum esse hominem, hoc est, absque Deo, idque traditum ab apostolis. De quo Eusebius et Augustinus.
Paucis post annis Urbicus genere Persa, qui propter mentis vitium Manes, hoc est insanus cognominatus est, a quo Manichaeorum profluxit haeresis, insania elatus nunc se paracletum praedicabat, nunc conabatur ostendere se formam CHRISTI gerere, duodecim eligens discipulos, quos ad praedicandum stulta et impia, et a diversis haereticis mutuata dogmata mittebat. De quo Eusebius, Augustinus, alii.
Reddita pace ecclesiis post Diocletiani persecutionem, Arrianae haereseos incendium exarsit, circa cccxx annum salutis recuperatae. Quod multos episcopos et principes involvit, ac diutissime CHRISTI ecclesiam exercuit. Docuit autem impius Arrius, CHRISTUM non esse substantiae eiusdem cum patre. De quo Eusebius et Theodoritus copiose, nec non Augustinus, et alii.
Circa salutis nostrae annum ccclviii. Photinus Antiochenus praesul impium dogma protulit, idem cum Samosatena haeresi re ipsa, verbis autem abludens. Docuit enim Photinus, deum omnipotentem unum esse, qui proprio verbo condiderit universa. Refugiebat autem CHRISTI filii Dei nativitatem et existentiam ante secula profiteri. De quo in V. libro Tripartitae historiae.
Theodosio et Valentiniano imperantibus, Nestorius episcopus Constantinopolitanus, tardioris ingenii hominibus visus est cum Samosateno Paulo et Phocino CHRISTUM dicere purum hominem. Quod opinatus etiam est Sergius monachus, qui dogma istud scelestum tradidit Machumeti. Atqui Nestorius non detraxit