Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/203

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

175


tibus: Nonne vobis nuncii missi fuerant? Respondebunt, Ita: Sed nos illis contradicendo, perhibuimus eos erroneos extitisse, nec Deum quicquam per illos mandasse. Nunc etiam ignis minime nos laederet, si praeceptis auditis fidem velut sapientes adhibuissemus. En qualiter culpas suas, malumque patefaciendo proferent. Timentes Deum, aeque secreta cordium et indicia vocum agnoscentem, venia mercedeque maxima donabuntur. Nonne sciunt omnium conditorem omnia scire. Ille quidem terram humanis quaestibus et itineribus applanavit, et ex illa foetum humano victui produxit, et ad ipsum omnium fiet reditus. Habetisne fiduciam de coelorum conditore, quod vos simul cum terra minime pessundet? Ipsa quidem vobiscum summergenda confundetur. An tuti securique manetis, quod vobis ventos non immittet? Scietis autem postmodum, quod vobis castigaverim. Videte, quis fuit finis antecessorum nostris contradicentium. Quare non perspicitis aves, quas nil nisi Deus solus omnia videns sustinet? Quis in Dei loco vobis feret suffragium? Increduli vero nunquam errare desistunt. Quis Deo prohibente, victum atque divitias vobis ministrabit? Resistentes autem, et perfidi, suam caecitatem nunquam derelinquent. Utrum est melior, capite summisso facieque declinata pergens, an rectam viam proficiscens? Deus quidem nos in terra creans, ad quem singuli redibitis, vobis auditum, et visum, corque tribuit, licet vestri pauci sibi grates referant. Quaerentibus illius adventum termini a te, ut te veridicum probes responde: Nemini nisi soli Deo illum esse notum, teque nil nisi nuncium tantum et explanatorem existere. Hominibus autem illum visuris terminum, facies nigrescent, cum illis dicetur: Hic est ille dies, quem vobis semper praedicavimus. Sive Deum, me meosque fautores confusurum, sive venia misericordiaque donaturum videritis, quis e gravi vindicta Dei malos illos et incredulos eiiciet? Nos quidem in illum Deum credimus, et eius nos tutelae supposuimus. Finis autem omnium discernet, quis viam erroris secutus fuerit. Si vestram aquam tellus funditus absorbuerit, quis aquam dulcem atque bonam potum afferet?

AZOARA LXXVIII.

In n. etc. Per calamum et lineas atque scriptum, tu non es nisi Dei nuncius habitus optimi, mercedem maximam inde sumpturus, non magus, non daemoniacus. Quod fiet evidens, quando Deus bonos malosque discernens, quis rectam, quisve pravam viam secutus fuerit, explanabit. Contradicentes, qui te sibi similem esse desiderant, nullatenus sequaris, nec iterum crebre iurantes, quoniam ipsi contemptibiles sunt, † Idem quoque sunt rerum vilificatores, et seditionum seminatores, detractores etiam, bonique diminutores, et culpabiles, ac increduli, prolis tamen atque pecuniae divites: qui nostra praecepta audientes, illa priorum esse mendacia perhibent. Unde nos sibi suas facies denigraturi, malum ab illis saepius contradictum inferemus. Talium enim dormientium facies divina vindicta superveniens, quasi noctem comburendo denigravit. Qui mane nisi tales a caeteris rogati, ut sicut prius, si possent, sua negotia peragerent, tandem percipiendo se pravam et falsam viam esse secutos asserebant. Eorum vero medii dixerunt: Nonne vobis divinam invocationem imunximus? Illi vero se male fecisse, Deum testem adhibuerunt.

¶ Sic his illi sui causam erroris improperabant. Forsan tamen Deus hoc