Jump to content

Pagina:Machumetis Saracenorum principis, eiusque successorum vitae, docrina, ac ipse Alcoran (1555).djvu/209

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

181


veraciter accidet. Tum obscurabuntur stellae, coelum findetur, ac montes in pulverem redigentur, die scilicet, qua placitum discussurum singula, vobis a prophetis indicitur: quae contradicentibus gravis erit, et amara. Vos quidem, primis nostra manu confusis, eorum successores persecuti fuimus, et caeteros adhuc incredulos similiter persequemur, quibus iudicii dies erit difficilima. Nos homines ex humore fragili creavimus.

¶ Hos quoque nos ad scitam horam loco scito constituimus, illius facti potentes. Eisdem quoque mortem et vitam in terra montibus excelsis disposita, aquisque dulcibus potui foecunda praebuimus. Contradicentibus autem, dies illa fiet gravissima. Quibus tunc dicetur rem a vobis saepius contradictam, et umbram tripertito divisam inite. ‘K [ 31 ] Umbra quidem non minor erit igne, scintillas velut turres camelosque sufflavos efflante. Illa die nec aliquod fiet proloquium, nec excusatio recipietur. Illa namque dies contradicentibus amarissima, dies est discussionis, qua vos antecessoresque vestri per me congregandi, coram, si me decipere poteritis, decipiatis. Vobis autem contradicentibus, dies erit difficilima. Timentes autem in umbraculis ex fontibus, et fructibus, caeterisque cibis pro velle suo spaciose propter actus suos commedent atque bibent. Talem namque mercedem bonis exhibebimus, die contradicentibus gravissima hoc verbum audituris: Comedite, et paulisper expectantes quiescite, ob vestram maliciam atque versutiam habitam. Haec enim est dies malis amara, qui se humiliare rogati non parebant: Sed quod verbum postea credent, illa dies erit difficilima reprobis.

AZOARA LXXXVIII.

In n. etc. Et quid rem illam immensam, unde summa vobis inoritur dissensio, tam sedule quaerunt? Sciant autem illam, me monstraturum, qui terram planam montibus quasi cardinibus firmavi, vos creans pariles, vestraeque quieti somnoque noctem, lucro motuique diem disponens, septemque res firmas superne fabricavi: Ibi lampadem splendidissimam inserens, aquas item ex nubibus ad eductum granorum, hortorumque crebrorum, et caeterorum nascentium demisi. Dies enim omnium discretivus, erit illius placiti terminus, qua buccinae sonitu gentes omnes accedent, coelum in portas plurimas aperietur, montes ut aestiva nebula transcurrent.

¶ O vos mali, vestrum adventum infernus sitiet, expectando, qui veraciter illuc venturi, ibique perpetuo mansuri, nec refrigerium quid, nec vinum, sed ignem tantum atque malum ob vestram pravitatem, et huius diei desperationem, nostrorumque praeceptorum contradictionem, quae singula nos in libro notavimus, gustabitis, nihil a me nisi augmentum malorum suscepturi. Timentes vero, sufficienter illic possidebunt hortos palmarum, et vitium, puellasque consocias, et consimiles, papillis brevissimis, vasaque plena, nullum verbum inhonestum seu mendax audituri. Hoc est donum, optimaque remuneratio Dei. Contra quem coelorum et terrae omniumque interiacentium dominatorem, nullus verbum proferre poterit, nisi iussus ab illo verum proferre die veritatis, qua resurgent animae, et angeli similiter ordinatim. Quam omnis qui voluerit, credat, et Deum adoret. Illius quidem diei malum a fine fore praedicavimus, qua quisque quod praemiserit, respiciet: et incredulus optabit, * ut tellus efficiatur.

AZOARA